Petrarca Franciscus: Africa

Pag 16

LIBER PRIMUS


Ergo age, si Latio quicquam de sanguine restat,
Morte palam facito; nam dum Fortuna sinebat,
Vicimus et nostris exibant funera dextris.
At modo corporibus, - cedunt quando omnia retro -
Sit satis obstruxisse viam. Per pectora nostra
Perque truces oculos vultusque in morte tremendos
Transcendant! talem libet his opponere montem,
His claustris vallare aditus! Sciat horrida veros
Barbaries cecidisse viros, et pallida quamquam
Haud spernenda tamen Romana cadavera calcet!
Accelera, bene nata cohors - in limine Mors est
Invidiosa bonis - Romanas semper ad aras
Cum lacrimis recolenda piis et ture perenni!'
Talibus accensi coeunt et grandinis instar
Scissa nube ruunt. In tela micantia primus
Et circumfusos feror irrediturus in hostes.
Consequitur devota neci fortissima pubes
Sternimur et morimur: paucis tot milia contra
Quid reliquum? Sed fata pii nunc ultima fratris
Expectas; neque enim Hesperia felicior ora [...]
Ille quidem extremo Fati de turbine frustra
Surgere conatus magne sub mole ruine
Oppressusque itidem. Nec mors magis ulla decebat
Altera quam fratris. Fuerat concordia vite
Mira, vel exiguis nunquam interrupta querelis:


300




305




310




315




320


Torna all'inizio