Iohannes Laudensis (attr.): Bilogus

Pag 332


INCIPIT LIBER QUI DICITUR BILOGUS EX SALOMONIS FONTE IN POEMATE
DERIVATUS. INCIPIT PROLOGUS.
Domino P., uenerabili episcopo, Iohannes, monachici habitus uir devotus:
optatissimam in Christo salutem.
Licet, pater carissime, in rebus utilibus proferendis peritiae me inopia
litteralis angustet, solumque silentium linguae meae inter doctiloquos imperet,
affectus tamen adipiscendae sapientiae, et ea quae ignoro discere et
ea quae didici ruminare et ruminata in cordis mei pera perpetuo retinere
compellit. Hactinus uero desiderii cupido iamdiu ad amplectendam Salomonici
libri sapientiam animum meum prae ceteris excitauit, quia priscos
sacri uerbi doctores eiusdem uiri doctrinam plurimum admirari et admirando
comitari cognoui. Quod aliter me posse facere nullatenus estimaui, nisi ut
quasi ex aliquo mei exercitii glutino et illius fabricae praeclaro bitumine
summae arcis aedificium aliquod consumarem. Sed quia cuncta illius prouerbia
me difficile arbitratus sum meo poemate posse per singula exornare,
studui praestantiora quaedam excerpere, ut ne uel superuacua lectori stomachum
commouerent, aut nimium breuia de tantis rebus ridiculum facerent
praesumptorem. Tua siquidem, pater, et quorumdam fratrum dulcis
exortatio ad hoc opus me ardentissimum inflammauit. Eiusdem etiam Salomonis
me admonitio concitauit, qui iussit mihi aquam de cisterna mea bibere
et fontes meos per plateas in populo deriuare. Simulque etiam illud orrui
arguendum quod ait: Otiositas inimica est animae . Expaui quoque quod
idem ipse dixit: Thesaurus absconditus et sapientia inuisa, quae utilitas in
utrisque?
Tibi igitur, pater, hoc laboris mei opusculum offero, cui debeo
quicquid in me est quod mea conscientia siue comprobat siue reprehendit.
Addidi quoque huic libello carmine uestitum illud praeclarae famae miraculum
quod felicissimus Athanasius episcopus uulgi auribus intimauit: uidelicet
de sanguine qui ex stipite statuae Christi mirabiliter prodiit, quam Iudaei
Beritum urbem habitantes, zelo auorum excitati, cruci affixerunt; qui
sanguis in pluribus urbibus orbis habetur insignis.
Qui uult doctrinam Salomonis discere miram
Hunc studeat Bilogum uolere sepe librum.
Istic comperiet stilo Prouerbia prisco
Quae comit ex fuco mite poema suo.
Hic ueteres formas pictura nouella subornat,
Et recreat sucos herba uetusta suos.
Hic rudis antiquam cenam pinguedo saginat,

Torna all'inizio