iteratur, quod vero sollempne est, semel in epdomada, sed
hoc tertio, quia hoc quod in hac vita in tribus statibus compleri
oportet, in singulis sex etatibus designatur. Quod vero in quarto
statu consumandum est, nequaquam sub comuni regula coartatum
est, sed in Christi operibus designatum, qui nascendo, moriendo
et resurgendo, atque ad ultimum ascendendo in celum,
statum primum, qui fuit in propagine carnis, et secundum, qui
secutus est in passione, et tertium, qui erit in ressurrectione iustorum,
utique in hoc mundo perficiendum erit iuditium, et quartum,
qui erit in celis, ascendentibus iustis omnibus in altum cum
Christo, per se ipsum designare dignatus est: eritque designatio
ista iterum atque iterum, ante quam veniat regnum dei, propter
resurrectionem Christi, que omnibus supereminet, et eorum de
quibus dicit Apostolus «et mortui, qui in Christo sunt, resurgent
primi», et eorum de quibus ipse dicit: «demde et nos, qui vivimus,
et relinquimur, simul rapiemur cum illis» et cetera. Omnium quippe
iustorum resurrectio die dominico asscribenda est, in quo resuscitatus
est Dominus, sive Christi et eorum qui cum
ipso vixerunt, sive eorum de quibus dicit Apostolus, «et mortui
qui in Christo sunt resurgent primi», sive eorum qui relinquendi
sunt, rapiendi obviam Christo in aera, de quibus opiniones varie,
intellectus autem modicus aut quasi nullus.
24. Igitur post psalmos sex, cum leccionibus et responsoriis
suis, secuntur alii sex psalmi, eodem modo cum antiphonis, ordine
quo supra. Habemus in secundo statu novam Ierusalem, que est
Petri navicula, Ecclesia Christi, que et ipsa, non immerito, sex
psalmos canit Domino vice sua, quia et ipsa totiens afflicta est
quotiens et populus Israel, et totiens de pressuris suis liberanda,
donec perveniat ad etatem septimam in qua non tangetur malo,
sicut et per Apostolum dicitur: «qui ingressus est in requiem eius,
etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus». Quod
pertinet ad corpus libri de sex tribulationibus, in aliis opusculis
sepe scripsimus, videlicet, quod pro bellis Egyptiorum, bella Iudeorum
ecclesie orta sunt, a quibus liberatus novus Israel cecinit
|
|