subesse, si personae provaricationem
arguimus, quae se solio tanti regiminis
monstravit indignam. Et ut omnes Primates
nominis Christiani sanctum intentionis nostrae
propositum, et internae devotionis zelum in
nobis agnoscant: et quod non ex odii fomite,
sed ex causa justissima Romanus princeps, contra
Romanum Antistitem commovetur, dum
metuit, ne grex Dominicus sub tali pastore
per devia deducatur. Ecce quod sacrosanctae
Romanae Ecclesiae Cardinales, per sanguinem
Jesu Christi, sub attestatione
divini judicii per literas nostras et nuncios
obsecramus, ut generale Concilium Praelatorum,
et aliorum Christi fidelium debeant
evocare, nunciis et nostris et reliquorum
principum accersitis, in quorum presentia
nos ipsi praesentes, cuncta quae diximus sumus
ostendere et probare parati et his etiam
duriora. Nec minus illa probabili ratione turbamur,
quod iste Rector Ecclesie, qui debet
esse virtutum quarumlibet, et constantiae maximae
vas electum, contra promissionem suam
literis suis de fratrum conscientia nobis facta:
per quas in restaurandis Imperii iuribus
non deesse nobis, sed adesse promisit consilio,
auxilio et favore, praeter personae nostrae
blasphemiam, sic manifeste, sic nos aperte prosequitur,
cum licet conscientiae nostrae
|
|