III.
Hec dicens apostolus ostendit michi vallem terribilem, in qua innumeros quasi
congelate glaciei acervos conspexi tante nimirum altitudinis, ut vix eorum cacumina
oculis aspicerem. Que tamen gelu et algorem ut glacies et ustionem quasi ignis
miserorum animabus exhibet. Multos in eis vidi usque ad talos demergi, alios usque
ad genua vel femora, alios usque ad pectus, iuxta peccati videlicet modum. Alios
vero, qui maioris criminis noxa tenebantur, in ipsis summitatibus supersedere
conspexi. Eos autem beatus Petrus dixit esse adulteros, incestos, stupratores vel
concubinarum luxuriis inherentes et graviter in fornicatione lapsos
IIII.
Inde in aliam vallem nimis terribiliorem deveni, plenam subtilissimis arboribus in
modum hastarum sexaginta brachiorum longitudinem habentibus. Quarum
omnium capita acsi sudes acutissima erant et spinosa. In quibus vidi transfixis
uberibus mulieres dependentes, et uniuscuiusque illarum mamillas duo serpentes
ebibebant. De quibus mulieribus beatus Petrus dixit, quod ipse essent, que orphanis
et matres non habentibus dare ad bibendum mamillas noluerunt, aut dare se
fingentes non dederunt. Multotiens enim evenit, ut aliquis infantulus matre destitutus
in manus remaneat cuiuslibet parentis, qui eum salvare cupiens, vicinis vel aliis
mulieribus nutriendum tradidit. Et alie quidem nulla miseratione commote, lac ei
prebere recusant, alie, ut predixi, se dare promittentes, fallacia sua infantem famis
interficiunt penuria, dum et infans nisi plorando murmurari nescit et parentes lac
eum sufficienter habere credentes, ignorant eius mortis occasionem. Cuius rei
femine nullam se sperantes habere culpam, nec sacerdoti quidem hoc dignantur
confiteri; ideoque talem sustinent periculum. In eadem vero valle vidi alias mulieres
a capillis suspensas flammis ardentibus concremari. De quibus michi dictum est,
quod ideo talem patiuntur penam, quia viri sui torum maculantes et coniugalem
fidem violantes cum aliis adulterium fecerunt.
|
|