Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 78

Tomus II


fidelitati tuae praecipiendo mandamus, quatenus
si tibi constiterit ita esse, possessiones ipsas,
a muliere praefata, praedicto fideli nostro restituì
facias, ut est justum, ne justam super hoc
causam habeat conquerendi.
Cap. XLVI.
Capitaneo, de processu mittendo et de citatione
facienda.
Pro parte universitatis Cesenae, nostrorum
fidelium, nostrae fuit Celfitudini nuper
oblata querela: quod cum per te ipsum,
G. fidelis noster extiterit in ipsorum Potestatem
electus, deinde eodem G. amoto, alium
eidem in ejusdem Potestariae officio duxeris
subrogandum, praedicto G. primo electo, pro
rato temporis quo in eodem officio steterat salario
per ipsos, sicut dicunt, integre persoluto:
tu ad ipsius G. postulationem, juris ordine non
servato, Potestati et Ambasiatoribus civitatis
illius mandasti, ut eidem G. de toto salario,
ipsi per totum annum primo statuto, satisfactionem
integram facere non postponant. Asseritur
etiam coram nobis per eosdem, quod
per literas tuas Thomae de Mar. etc. sacri Imperii
in Romangia vicario generali, dudum dedisti
firmiter in mandatis, pro G. superius nominato,
quod mandatum ipsum executioni debeat
demandare, in eorum grave praejudicium,
et gravamen: ex eo quod residuum solarium
anni praefati, alteri subrogato, per ipsos extitit
integre persolutum. Verum cum pro parte

Torna all'inizio