quod dicitur in capitulo suo. Verbi gratia, in ea, quae est ex fluxu ventris sanguinis, sumantur ea, quae valent contra fluxum ventris sanguineum, et in ea, quae est <ex> excursu sanguinis narium vel menstruorum, sumantur, quae valent contra ipsum; et sic de singulis. Sufficiant haec abbreviata de syncopi. De siti, debilitate, dolore ventris et tortione nihil duximus innovandum nisi quod supra determinatum est in capitulo illo <de cautela eius>, qui purgatur, praeter quod, cum sitis fuerit de frigiditate vel indigestione, sedatur somno; cum autem de repletione stomachi ex acutis humoribus,
vomitu vel ventris solutione superveniente sedatur, in qua securiter potatur serum calidum copiose, vel quod efficaciter operationem adiuvat solutivi, immo etiam per se solvit, si frequentetur, cum omni securitate. In ea, quae est de immeditata desiccatione, valent remedia syncopis de inanitione. In ea, quae est ex bonitate purgationis et corporis non immoderata vacuatione, super potum expedit exspectare. Si superveniat haemoptoica, sic est subveniendum: stringatur vomitus, qui solet esse potissima causa sui, sicut in proximo <capitulo> dicemus. Item ligentur crura prudenter et coxae. Generalis regula est37, si non obstaret dies purgationis38 vel debilitas virtutis et similia, quod fieret minutio de mediana, sed quia spiritualia sunt debilitata, minuendum est de epatica, quod ubique tenet. Unde si perseveraverit, sequenti die vel tertia minuendum erit. Item regula, quod ab omnibus [110rb] irritantibus tussim est abstinendum, ut aceto, aqua frigida, rebus ponticis et stipticis, licet sedent, frigore capitis et extremitatum, coitu, balneo, potu vini plurimi et intueri res rubeas, multo sermone, ab omnibus acutis et aperitivis, ut piper et acrumina. Alia regula: utendum est lenitivis, mundificativis et suaviter stringentibus, ut liquiritia, amydo coquato, colatura furfuris, pultibus ordeaceis cum pulvere sanguinis <draconis>, decoctione corallorum et haematitis; et portulaca sicca vel viridis, qualitercumque sumpta, optima est in hoc casu. Item electus iaspis statim stringit, si suspendatur ad collum sic, quod tangat pectus immediate, vel si portetur in digito, et quanto maior fuerit, dum tamen bonus, maiorem efficaciam habet. Fricentur extremitates et inducatur somnus capite elevato, et iaceat super latus, unde sanguis exire videtur. Eodem modo curatur vomitus sanguinis ex ruptura venae in stomacho vel in meri.
|
|