adventum suum non modicum celeravit. Nam in eo eram proposito, alium
ad vos proprium nuntium specialius propterea destinare, cum in hiis vires
exceptionis cuiuslibet dilatorie pereant et sepe noceat differre paratis.
Domino La. de Sancto Georgio Dominicus de Rocca se totum.
Satis nunc usque credidi vobis obligatus existere, patris affectum recolens,
quem erga vos habuit, quo me adiunxi. Magis tamen de novo reddor vobis
obnoxius, quod amorem erga filium video suscitatum, ut ex hoc patris obligatio
transeat ad heredes. De quo vobis affectuose regratior cum plena
devotione, vos rogans quatenus super factis meis, que vobiscum inchoasse
me recolo, promissam diligentiam apponentes, ad operis perducatis effectum,
ut obligatio filii succrescat in patrem et patris affectio circa filium
non mutetur. Super ipso igitur negotio percomplendo, ecce … transmittitur,
qui tam obligandi me habeat potestatem, ut vestre placuerit voluntati,
quam est sibi super hiis, que vobis ex parte mea dixerit adhibendi.
Magister Dominicus de Rocca … fratri et cognato magistri Stephani.
|
|