Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 242


coniugium manere debet indivisibile, et inrepudiatum.
Decet ergo omnnes cives coniungi suis uxoribus indivisibiliter
absque repudiatione, tanto magis hoc decet
reges et principes, quanto magis in eis relucere debet fidelitas,
et ceterae bonitates. Secunda via ad investigandum
hoc idem sumitur ex parte prolis. Nam licet coniugium,
etiam si sit sterile, indissolubile manere debeat, quia cupiditas
filiorum praeponi non debet fidei coniugali: attamen
si adsit ibi bonum prolis, quia proles est quoddam
commune bonum in quo coniungitur vir et uxor, ratione
ipsius prolis decet uxorem viro, et econverso, indivisibiliter
adhaerere. Videmus enim quod semper commune
bonum (eo quod commune est) coniungit participantes
bono illo. Sicut ergo civitas coniungit et continet cives
ipsos, ne a civilitate recedant, eo quod sit quoddam
commune bonum ipsorum: sic filii coniungunt et continent
ipsos parentes, ne ab invicem recedant, eo quod sint
quoddam commune bonum ipsorum: semper enim de
ratione communis, est quod contineat, uniat, et coniungat,
sicut de ratione proprii, est quod dividat et distinguat.
Hanc autem rationem tangit Philosophus 8. Ethic.
dicens, quod quia commune continet et coniungit, filii
eo quod sint commune bonum utrorumque, coniugium
videtur esse causa, quare sit ipsum coniuntio. Unde
subdit, quod steriles cuius dissoluuntur. Dicit autem steriles
citius dissolvi, non quia licita sit dissolutio coniugii,
etiam si non adsit ibi fecunditas filiorum, ut superior ratio
plenius ostendebat. attamen si in coniugio adsit ibi
bonum prolis; non solum ex fide, quae in coniugio est servanda,
inclinantur coniuges, ut sibi invicem inseparabiliter
adhaereant: sed etiam ut sic indivisibiliter in amicitia
permaneant, inclinantur ex ipsa prole, quae est ipsorum
commune bonum. immo eo ipso quod aliqui sunt amici
unius, habent quandam inclinationem ut sint amici inter
se parentes, qui naturaliter diligunt suam prolem, ex dilectione

Torna all'inizio