Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

398


inceptum ampliavit et melioravit et multa alia opera utilia
fecit. hic a domino Gerardo, Sabinensi episcopo, qui sibi
attinebat, ad Romanam curiam fuit vocatus, et dum sperarù
etur
quod deberet fieri cardinalis et per civitatem Parmensem transiret,
sensit se ibi graviter infirmari, ideoque, itinere illo dimisso,
Ianuam non sine magno corporis dispendio est reversus, mallens
in civitate illa mori, ubi fuerat spiritualis pater effectus, quam in
illa ubi fuerat carnaliter generatus. cum igitur Ianuam advenisset,
invallescente morbo, per mortem mundi de medio est
sublatus et honorabiliter tumulatus. circa hec tempora electi
fuerunt successive tres cardinales in summos pontifices, quorum
vita brevis extitit et infra dies paucissimos finita fuit. primus fuit
Innocencius quintus, de ordine Predicatorum, qui sedit mensibus
quinque. iste fuit homo valde famosus et in theologia valde
summus, qui eciam rexit Parisiis in theologia annis multis.
iste specialem amorem ad civitatem Ianue habuit et pacem inter
regem Carolum et civitatem ipsam fecit. alius, Adrianus

Torna all'inizio