Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 88


10. Responsiva
 
Non mentitur proverbium: Malcoto malcote. Exinde igitur provenit
ut, qui maliciam revoluptat in corde, alios voluptare extimat et
affirmat. Unde non lamentatur caro inscissa, sed cultellus inscindens
suspiria querelatur. Verum enim inquit sapiens Salomon: Causam querit
qui vult recedere ab amico. Certe non est aliud nisi quod meretriculam
aliquam reperisti, que postquam bene denudaverit tibi bursam,
filoccas post tergom ambabus manibus coequabit. Sed te non oportet
verbis blaterare tam diu: tantum averte oculos, si tibi mea facies
est exosa, et necesse est quod ad veritatem deducam quod falsa suspicione
querelas.
 
11. De amatore ad dominam, post altercacionem petente reconciliacionem
 
Quoniam ira inpedit animum ne possit cernere verum, ideo minus
reputari debent in iure, id est ad iuria, que ire tempore fuerint propinata.
Si quid ergo, propter relatores falsiloquos nimio motus furore,
verba mea sonuerunt offense, pocius quam michi debent tali assercioni
ascribi. Quapropter, amor mi, oportet parcere alterutrum et dileccionis
pristine graciam refirmare, quia non aliud quererent nostri amoris
invidi, quod inpedimenta presta, e quibus in amore occasio fieret
tarditatis.
 
12. Responsiva, quod non vult
 
Si tua verborum iacula habuissent aliquod veritatis, non tanta
fuissem amaritudine concita. Sed, quia, iniusta occasione assumpta, me
fuisti sub falsitate conatus inpellere, absit me graciam reddere pristinam,
sed iuvet tam fallacem animum applicare de cetero. Et ideo
hoc tantum et non aliud tibi respondere decrevi: quid tu tibi fecisti,
tu in te ipso inplora. Rusticus enim non sibi post boves deperditos
facit pacta.
 
13. De amatore ad dominam, anxiante et moriente quia non potest
habere pacem
 
Factus sum solitarius sicut passer in tecto doloris et tristicie, qui
consueveram inter amantes philomenarum versiculos decantare, quoniam,
unde michi debuere solacia, inde angustiarum iacula
propinantur. Sed michi sedenti in tenebris tante mortis nichil aliud

Torna all'inizio