XXI.2 De ranis a Ioue querentibus regem.
Cum nihil auderet ludentes ledere ranas,
Supplicuere Ioui ne sine rege forent.
Iupiter huic uoto risum dedit. Ausa secundas
Rana preces, subitum sensit in amne sonum.
Nam Ioue dante trabem, trabis ictu flumine moto,
Demersit subitus guttura rauca timor.
Placato rediere metu, uidere tigillum,
Stando procul regem pertimuere suum.
Vt nouere trabem per se non posse moueri,
Pro duce fecerunt tertia uota Ioui.
Ira Iouem mouit, regem dedit, intulit hidrum.
Hidrus hiante gula cepit obire lacum.
Clamitat ecce lacus: «Morimur, pie Iupiter; audi,
Iupiter, exaudi! Iupiter, affer opem!
Nos sepelit uenter, nostri sumus esca tyranni;
Aufer cedis opus, redde quietis opes».
Ille refert: «Emptum longa prece ferte magistrum.
Vindicet eternus otia spreta metus».
Omne boni pretium nimio uilescit in usu,
Fitque, mali gustu, dulcius omne bonum.
Si quis habet quod habere decet, sit letus habendo:
Alterius non sit qui suus esse potest.
|
|