Henricus Abrincensis: Legenda Sancti Francisci Versificata

Pag 1237


Esse diabolicam; sed nec fas ad tribuendum
Non sua subripere, festinatoque recedit.
Sed vana frater delusus adhuc pietate
Pulsat eum verbis, queruloque remurmurat ore,
Rem frustra perdi, miseros potius relevandos.
Sanctus adhuc reditum concedit, non stimulantis
Pareat ut votis, sed fraudem detegat hostis;
Iamque superveniens homo se coniunxerat illis.
Orans ergo prius, hinc fratri tollere bursam
Praecipit; ille dolos Satanae praesentit et horret.
Quo tamen ad bursam, ne iussum transgrediatur,
Extendente manum, mox serpens exsilit ingens
E bursa subitoque simul disparet utrumque.
Sic famulo Christi fraus est comperta maligni.
Tunc ait ad socium: "Terrena pecunia, frater,
Servis est Domini satan atque venenifer anguis".
Ipse sui curam, cunctis omnino relictis,
Illi commisit cui semper cura suorum;
Unde benigna Dei provisio non sibi solum
Providet, immo suo curat famulo famulantes.
Nam medicus quidam devotus ei patienti
Saepe ministrabat, cum proximus ipse Reate
Desertum coleret, ubi cum paucis habitando
Liberius studiis divinis invigilabat.
Sed medico dum nil quod pro mercede rependat
Pauper habet, pietas divina rependere curat.
Fecerat ille domum lucris ex omnibus unam;
Quam cum fecisset, a summis usque deorsum
Scissa minabatur instantem proxime casum.
Ille per artis opem nequiens obstare ruinae,
De sancti meritis plene confisus, ab eius
Obtinuit sociis tonsos aliquando capillos
Ipsius paucos, quos cum sero posuisset
Infra scissuram muri, sic mane sequenti

Torna all'inizio