Ioachim de Flore: Adversus Iudeos

Pag 24


alium Paraclitum dabit vobis, spiritum veritatis quem mundus iste
non potest accipere". Quod si forte de hoc ipso turbatur cor
vestrum, putantes hec contraria traditionibus vestris, tunc iam non
arbitror remanere vobis locum contradicendi manifestissime veritati,
cum vobis ostendemus de hoc Verbo et de hoc Spiritu loquutos
fuisse patribus vestris sanctos Dei prophetas. Ecce, enim, de hoc
Verbo et de hoc Spiritu longe ante precinerat psalmista David:
"Verbo Domini celi firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus
eorum". De hoc Verbo et de hoc Spiritu dixit Ysaias propheta:
"Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter
quod os Domini loquutum est. Vox dicentis: Clama! Quid
clamabo? Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos
agri. Exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Dei nostri
insufflavit in eo. Vere fenum est populus; exsiccatum est fenum,
et cecidit flos; verbum autem Domini manet in eternum".
Et rursum de hoc Verbo idem Ysaias: "Quomodo, inquit, descendit
imber et nix de celo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram
et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et
panem comedenti, sic erit verbum meum quod egredietur de ore
meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet quecumque volui
et prosperabitur in his ad que misi illud". Si igitur Verbum
quod egreditur de ore Domini aliquid facere dictum est, immo non
aliquid, sed quecumque voluit Deus, quis audet dicere Verbum
Domini, quod manet in eternum, non esse rem viventem et omnipotentem,
immo prebentem vitam omnibus qui suscipiunt illud?
Quod si queris a me quam formam habet Verbum istud, dic tu
michi quam formam Deus Pater habet, cuius est ipsum Verbum,
et ego tibi assignabo formam Verbi eius, quod utrumque sicut impossibile
ita et ineffabile est. Sufficit michi credere quod Deus ipse

1



5




10




15




20




25



Torna all'inizio