maiorem ecclesiam. Hoc autem ideo fecit, ut contra sanctos Dei Arialdum
et Herlembaldum populus insaniret. Mane fit concursus populi: Herlembaldus
supra cancellos sese contulit, ita ut ab omnibus videretur; post haec
Arialdus cum quinque sociis ex adverso chori tamquam responsurus praesuli
celsus stetit.
53. Coepit igitur Guido, tenens manu excommunicationis bullam, ad
populum conqueri de Arialdo et Herlembaldo dicens: << Turbatio pestifera
per hos disseminata est, ita ut videam in his scriptis omnium nostrum perniciem
contineri: haec enim civitas ob reverentiam beati Ambrosii Romanae
numquam paruit ecclesiae. Ergo tollantur de terra viventium hi seminatores
verborum, qui quotidie laborant, ut haec urbs pristinum decus
amittat, ut sit subdita Romae et propriam perdat libertatem >> .
54. Ad haec coepit populus exclamare. << Occidantur velociter, occidantur >> .
His dictis, Guido, cum magna clericorum caterva, coepit descendere,
ut Dei sanctos opprimeret, sed, cum nimia plebis densitate ad eos non pateret
accessus, coepit Guido exclamare: << Omnes qui sancti Ambrosii honorem
diligunt, ab ecclesia exeant, ut nostri adversarii evidentius cognoscantur
citiusque conterantur >> . Subitoque ecclesia evacuata est, ita ut ex
septem millibus virorum, tantum duodecim ibidem remanserint in subsidio
servorum Dei.
55. Arialdus autem et Herlembaldus, supra cancellos stantes, flexis genibus
Dominum exorabant, in quos pars adversa clamore magno irruit, laici
in Herlembaldum, clerici vero in Arialdum, quem percutientes deorsum
praecipitant et percussum credunt occisum. Tenebatur autem sceptrum
|
|