Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 227

libro VII


29. (1) NOMINATIO.
(2) Nominatio est novi vocabuli vel nove iuncture verborum confectio. (3) Quod quandoque fit causa imitationis, ut: 'Iste sibilat, ille rudit; hic murmurat, ille vagit; hic blacterat, ille mugit'. (4) Quandoque fit causa significationis, id est causa maioris vehementie, ut: 'Isto faciente impetum, fragor civitatis auditus est' (sic enim magnus clamor populi designatur, quod a fragore arborum tractum est). (5) Similiter potest dici: 'Me terret tuba fulminis, aure impetus me invasit, ventorum iurgia tollunt sonnum, maris strepitus ledit naves, ira procelle timidos facit'. (6) Hec vero transsuntio proprie fit in nomine substantivo et comuni, hoc est appellativo. (7) Et potest dici quod in ipsa inventione fit nominatio sed, cum ab usu fuerit approbata, huiusmodi locutio in transslatione vertetur.
30. (1) PRONOMINATIO.
(2) Pronominatio similiter fit in nomine substantivo sed proprio, causa laudandi vel vituperandi quantum ad animam, ut: 'Hic est Petrus, ille Iudas' (3) vel quantum ad corpus, ut: 'Hic est Paris, ille Thersites' vel quantum ad res, ut: 'Hic est Titus et ille Tantalus', id est hic largus et ille avarus. (4) Quandoque

Torna all'inizio