habebantur, non aliud quicquam in republica, nisi quod ultima
necessitas exegisset, administrabatur.
Mos est institutum patrium pertinens maxime ad religiones
caerimoniasque antiquorum.
Municipalia sacra vocabantur, quae ante Urbem conditam
colebantur.
Manes di ab auguribus vocabantur, quod eos per omnia
manare credebant, eosque deos superos atque inferos dicebant.
Monstra dicuntur naturae modum egredientia, ut serpens
cum pedibus, avis cum quattuor alis, homo cum duobus capitibus,
iecur cum distabuit in coquendo.
Muta exta appellabant, ex quibus nil divinationis animadvertebant.
|
|