Gotifredus Viterbiensis : Memoria seculorum

Pag 106


causarum, aut propter adolescentie lasciviam huic lectioni intendere non poteris, saltem
ystoriarum predecessorum tuorum regum et imperatorum capitula per ordinem posita tibi
assidue facias recitari, sciturus procul dubio, quod ex eis mirabilem fructum et noticiam
omnium seculorum poteris adipisci et ad futura omnia sapientior inveniri.
In nomine Domini incipiunt capitula omnia super librum Memorie
seculorum compositum a magistro Gotifredo Viterbiense per ordinem
disposita super universas particulas libri. Prima autem particula est
a prima creatione usque ad Adam eiectum de Paradiso.
Distinctiones et particulas totius libri congrue dispositas et ordinatas in presenti capite
libri describimus, et cuiusque particule capitula ab aliis separata proponimus, quatinus,
inspectis hiis primis titulis et per ordinem declaratis, cognoscat lector in ipso libri principio,
que vel qualia in toto volumine capitula sint coniesta, et in qua libri particula quelibet
capitula sunt requirenda.
Incipiunt igitur capitula particule prime <I>etc.</I>
De arcetipo mundo, in quo erat Deus ante mundi creationem . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Particula XII. Memorie seculorum de Karolo Magno et de omnibus
imperatoribus et pontificibus Romanis et de gente Gothorum.
De gente Gothorum tempore Leonis imperatoris Grecorum, qui cum non defenderet
Ytaliam a Gothis, Carlo Martellus dux et rector Francorum, pater Pipini. . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
De primo Frederico imperatore. Imperat nunc 34 annis.
De sexto Henrico imperatore auctore Deo imperatore. Imperat nunc cum patre.
Particula tertia decima Memorie seculorum. Incipit ystoria Saxonum
quomodo Macedones fuerunt de exercitu Alexandri regis.
Particula XIIII. Memorie seculorum de insignibus imperialibus videlicet
de cruce <I>etc.</I>
Particula XV. Memorie seculorum de gestis domni Friderici imperatoris.
Particula quintadecima de omnibus fere gestis principalibus domni imperatoris Friderici,
cui capitula in corpore libri per seriem ipsius ystorie sunt posita et ordinata suis locis.

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio