est in usu modernorum hanc opinionem tenentium, quod dicant personam compositam.
Nec dicendum, quod dicatur composita secundum expositionem nominis
quasi cum alio posita: quia sic prima opinio et tertia ponerent personam
compositam sicut et secunda.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in persona composita quamvis sint plura bona
quam in persona simplici, quia est ibi bonum increatum et bonum creatum;
tamen persona composita non est maius bonum quam simplex: quia bonum
creatum se habet ad bonum increatum sicut punctus ad lineam, cum nulla sit
proportio unius ad alterum; unde sicut lineae additum punctum, non facit
maius; ita nec bonum creatum additum in persona bono increato facit melius:
vel etiam quia tota ratio bonitatis omnium bonorum est in Deo; unde et ipse
dicitur omne bonum; unde non potest sibi fieri additio alicuius boni quod in
ipso non sit.
Ad secundum dicendum, quod persona non dicitur composita quasi esse suum
sit ex multis constitutum (hoc enim est contra rationem aeterni), sed quia ad
multa se extendit, quae assumuntur in illud esse.
Ad tertium dicendum, quod de ratione summae simplicitatis est quod nec sit
composita ex partibus nec componibilis alteri tamquam pars. Sic autem persona
non est composita, quia neque est pars neque ex partibus constituta.
Ad quartum dicendum, quod quamvis compositio quantum ad aliquid salvetur
in Incarnatione Verbi, nullo tamen modo est ibi ratio partis. Divinitas enim
pars esse non potest, propter imperfectionem quae est de ratione partis: humana
autem natura similiter non potest esse pars, quia compartem non habet, vel
etiam quia non causat esse personae quae dicitur composita. Et ideo Magister
dicit in sequenti dist., quod inexplicabilis est illa compositio quae non est partium.
Ratio autem dicitur a Magistris unio exigitiva: quia tot comprehenduntur
in persona quot exiguntur ad opus redemptionis, ut sit Deus qui possit, et homo
qui debeat satisfacere.
Ad quintum dicendum, quod Damascenus dicit compositam hypostasim,
inquantum est ibi aliquid de ratione compositionis, non quod sit simpliciter
composita quantum est ad perfectam rationem compositionis.
Ad sextum dicendum, quod allegatio illa sumitur quantum ad similitudinem
numeri, non quantum ad similitudinem totius et partis.
Ad septimum dicendum, quod similitudo illa est quantum ad aliquid, et non
quantum ad omnia, ut patet ex dictis.
Ad ultimum dicendum, quod totum, praeter hoc quod est compositum ex partibus,
habet aliud de ratione sui, scilicet quod ei nihil deest eorum quae debet
habere; et secundum hoc sumitur a Damasceno.
|
|