: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 508


Glandescit cutis in tyria, mollescit et albet,
Nec membris lymphae profusio facta cohaeret.
Signa leoninae manuum fissuraque pedum,
Aspera rupta cutis, macies, pruritus et ardor,
Vox et rauca, color citrinus, mobile lumen,
Ut gengivarum corrosio, naris acuta.
Contrahit et spasmat species elephantica nervos,
Corrugat nares, oculos facit esse rotundos,
Tubera durat, riget caro livida, squallidus unguis.
CAP. IX. Verrucarum medicinae - Est canis urina verrucarum medicina;
Verrucis duris medicamur sanguine muris.
CAP. X. Adversus variolas - Ne pariant teneris variolae funera natis,
Illorum venis variolas mitte salubres.
Seu potius morbi contagia tangere vitent
Aegrum aegrique halitus, velamina, lintea, vestes,
Ipseque quae tetigit male pura corpora dextra.
CAP. XI. Dolor capitis - “Si dolor est capitis ex potu, lympha bibatur,
“Ex potu nimio nam febris acuta creatur;
“Si vertex capitis, vel frons aestu tribulentur,
“Tempora fronsque simul moderate saepe friceutur,
“Morella cocta nec non calidaque laventur;
Istud enim credunt capitis prodesse dolori,
Styptica non comedat donec natura juvetur.
CAP. XII. Ad emicraneam - Succus betonicae Baptistae nocte legetur,
Hunc bibe mane, sic emicranea saepe fugatur.
CAP. XIII. Ad frenesim - Si caput exruciat frenesis mox rade capillos
Iure lava raphani, post cataplasmatizando,
Et obmitte die, sed noctibus hoc iteretur,
Donec proficiat, et aceto mane lavetur.


1910




1915




1920




1925




1930




1935

Torna all'inizio