Papias: Ars Grammatica

Pag 32


"quaterni". 25 Facticium est quod a sono per imitationem factum
est, ut "tintinnabulum", "turtur". 26 Generale est quod in species
diuidi potest, ut "animal". 27 Speciale est quod a genere diuiditur,
ut "homo", "equus". 28 Ordinale est quod ordinem significat,
ut "primus", "secundus"; numerale est quod numerum, ut "unus",
"duo". 29 Absolutum est quod per se intelligitur, ut "deus", "ratio".
30 Temporale est quod tempus ostendit, ut "mensis", "annus". 31
Locale est quod locum, ut "propinquus", "longinquus". 32 He species
omnes fere communes sunt tam primitiuis, quam deriuatiuis.
33 Proprie autem deriuatiuorum sunt he: patronomicum,
possessiuum, comparatiuum, superlatiuum, diminutiuum, denominatiuum,
uerbale, aduerbiale, participiale; que tamen generali
nomine denominatiua dicuntur.
1.2 DE PATRONOMICIS
1 Patronomicum est quod a propriis nominibus patrum secundum
Grecam quidem formam deriuatur; quod significat idem
quod "filius" uel "nepos" cum genitiuo sui primitiui, ut "Eacides",

Torna all'inizio