Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 6


vel passiones, ut brutum anirnal, neminem alium intelligere
opinamur. Nec per spiritualem speculationem, ut angelum,
alterum alterum introire contingit, cum grossitie atque
opacitate mortalis corporis humanus spiritus sit obtectus.
2. Oportuit ergo genus humanum ad comunicandas inter se
conceptiones suas aliquod rationale signum et sensuale habere:
quia, cum de ratione accipere habeat et in rationem portare,
rationale esse oportuit; cumque de una ratione in aliam nichil
deferri possit nisi per medium sensuale, sensuale esse oportuit.
Quare, si tantum rationale esset, pertransire non posset; si
tantum sensuale, nec a ratione accipere nec in rationem deponere
potuisset.
3. Hoc equidem signum est ipsum subiectum nobile de quo
loquimur: nam sensuale quid est in quantum sonus est;
rationale vero in quantum aliquid significare videtur ad
placitum.
 
IV
1. Soli homini datum fuit ut loqueretur, ut ex premissis
manifestum est. Nunc quoque investigandum esse existimo cui
hominum primum locutio data sit, et quid primitus locutus
fuerit, et ad quem, et ubi, et quando, nec non et sub quo
ydiomate primiloquium emanavit.
2. Secundum quidem quod in principio Genesis loquitur, ubi de
primordio mundi Sacratissima Scriptura pertractat, mulierem
invenitur ante omnes fuisse locutam, scilicet
presumptuosissimam Evam, cum dyabolo sciscitanti respondit:
'De fructu lignorum que sunt in paradiso vescimur; de fructu
vero ligni quod est in medio paradisi precepit nobis Deus ne

Torna all'inizio