Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber III

Pag 140


principio Alfonsus Capue dignissimus ipse
efficitur princeps certoque sub ordine dantur
premia militibus, suntque optima munera suntque
pro meritis pia dona, suis atque omnia demum
que potuere diem rebus conducere letum.
Inde neoptolomos longo dedit ordine centum
inclitus Alfonsus, quos, laute ut vivere possint,
muneribus cumulat, dat vasa argentea magnus,
datque aurum, vestes et magno principe digna
cetera constituit; mihi sunt mea praemia vati,
qualia das claris, princeps invicte, poetis.
Post hec ingenti procerum maiore caterva
ipse Alfonsides atque Elianora per urbem
ducuntur leti festam: sunt cerea tectis



205




210




215
Torna all'inizio