Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XIII

Pag. 134


commorantibus. In illa civitate. habitant centum milia hominum. qui
possent arma portare. sed sunt debiles homines pro pugna et modici
laboris et valoris. et forcius servatur ibi illa lex turpissima Mahomethi
quam in aliqua alia parte omnium Saracenorum. et sunt ibi doctores in
cathedra legentes illam perfidam legem.
Ultra civitatem Damasci. sunt plurimi jardini sive orti. qui omnes
irrigantur a fluviis seu aquis currentibus. clarissimis et amenis. et
computantur omnes illi jardini seu orti ultraquam XXXta milia. et ibi
sunt aurancii. limones. poma de paradiso. malagranata pulcherrima.
vinee. ficulnee et olera et omnia corpori humano delectabilia.
In medio civitatis Damasci. est una mosceta Saracenorum. qui fuit
ecclesia Sancti Johannis evangeliste. tempore quo imperator Grecorum
tenebat Damascum. et est magnum. pulcrum et terribile edificium:
est enim quadra. et pro qualibet quadratura est longa ad jactum baliste.
et habet iiijor portas pulcherrimas et magnas. versus iiijor mundi partes.
et in medio habet unam plateam quadram ad modum claustri. discoopertam.
et pavimentum ejus [est] de lapidibus marmoreis et alabastro policio: et
[habet] dolatas et porticus sive voltas duplices circumcirca plateam. ubi
conveniunt Saraceni ad orandum secundum legem suam perfidam et iniquam:
et muri intrinsecus et volte superius sunt opere mosayco ornate
et auro multo fulcite. et pulcherrime columpne marmoree. plures quam
centum. illas voltas continentes. et intus plusquam duo milia lampades.
que hora meridiana semper accenduntur. Nullam ecclesiam vidi in partibus
Italie tante magnitudinis et decoris sicut illa mosceta.
Extra illam moscetam Damasci. que est in medio civitatis. ante portas dicte
moscete versus orientem longe a porta dicte moscete per XX brachia. sunt
quatuor columpne de vivis lapidibus. altissime et grosse: credo enim eas esse
alciores et grossiores. quam sint ille due columpne. que sunt super plateam
Sancti Marchi de Veneciis. et audivi. quod quidam imperator Grecorum
fecit eas ibi poni. quum illa civitas Damasci servabat ritum fidei cristiane et
quum illa mosceta erat dedicata in honorem beati Johannis evangelisti.

Torna all'inizio