Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 328


flere. Venit enim vobis et mihi quem filium fere assumitis,
filii vestri quem sortis affinitas mihi charum fecit,
mors ipsa potissimum deploranda, quod se dulcibus annis
immiscuit, et iuventutis florem morsu diro praescidit.
Quia vero dispositioni divinae obviari non potest, et animam
ejus debemus et possumus eleemosynis potius quam
lachrymis adjuvare, cum nec nos deceat in dolore modum
excedere praetaxatum, ne nomen Domini qui dedit
et abstulit exasperari contingat, supervacuis intabescendo
doloribus; quanquam non possim paternum et
maternum in discessu tam dilecti filii revocare dolorem,
quem vestrae sperabatis dimittere superstitem sepulturae;
audeo tamen filiali vobis devotione suggerere quatenus
vobis, mihi et uxori ac filiabus meis quae vestrae
sunt, paterno consulentes affeectu, quantum propter sortis
humanae debitum et labilem conditionem mortalium,
moerorem vestrum moderari potestis, vestrae ac nostrae
velitis providere saluti; cum in superstitibus filia et neptibus
vestris, me quoque, qui vitam et consolationem
vestram plus filio, si dicere liceat, diligo et affecto, possitis
plenarie consolationem accipere pro defuncto; quem
si modo quolibet redimere valeremus, non parceremus
laboribus aliquatenus vel personis. Sed ubi a nobis irrevocabiliter
est ademptus, et orationum nostrarum auxilia
praestolatur, in superstitibus consolatione recepta, suspiria
et fletus vestros ad orationum subsidia convertatis;
illud inter humana desideria solatium habituri quod pro
honesto sui gestu et continentia, per quam se omnibus
praestitit diligendum, bonam sui recordationem post
fata dimisit.

Torna all'inizio