Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 99


sed quemadmodum saepe evenire solet, ut quae vel modicis
orta sunt initiis maiora in dies accipiant incremerita, ita accidit ut,
iam inde multis aliis quidem post alios ad id consilium iuvandum
prodeuntibus, brevi res eo processerit, ut non minus iam spei adesset
quam ab initio animi fuerat.
Sed omnium qui sub id tempus extitere Leonardus aretinus
praecipua dignus laude occurrit, vir philosophiae studiis et eloquentia
clarus, nec in historia minus celeber. Plerique romani
pontifices, circa constantiaci Conventus tempora, illius opera
secretioribus negociis usi dicuntur; novissime a Florentinis publico
decreto accersitus, in eorum urbe esse perseveravit. Studiorum
monumenta varia feruntur; quae ex graeco latina fecit manifeste
arguunt quam facilis natura illa fuerit diversisque rebus accommodata:
gravis nunc et densus, ut in Basilio illo nescio quo antistite et
in Xenophontis Tyranno, nunc candidus ac fusus, ut in Aemilio,

Torna all'inizio