7. Praeterea, secundum artem Philosophi quatuor sunt genera praedicatorum;
scilicet essentiale non conversum, ut genus; et essentiale conversum,
ut definitio; accidentale non conversum, ut accidens; accidentale conversum,
ut proprium. Sed nullo istorum modorum se habet homo ad Deum, ut patet
per se. Ergo nullo modo potest praedicari de ipso.
8. Praeterea, propositio dicitur esse in materia remota, quando formae significatae
sunt diversae. Sed formae significatae per hoc nomen «Deus» et per hoc
nomen «homo», sunt diversae maxima diversitate. Ergo haec propositio, «Deus
est homo», est in materia remota: ergo est falsa: quia in remota materia omnes
affirmativae sunt falsae.
SED CONTRA, Rom. 9, 5: «Quorum patres ex quibus est Christus secundum carnem,
qui est Deus benedictus in saecula». Sed Christus secundum carnem
natus, est homo quidam. Ergo homo est Deus.
Praeterea, Bernardus dicit, 5 de Consid.: «Tantam et expressam vim unionis
in se praefert illa persona qua Deus et homo unus est Christus, ut si alterum de
altero praedices, non erres». Ergo Deus est homo, et e converso.
Praeterea, quaecumque uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem. Sed
Christus est Deus, et ipsemet est homo. Ergo Deus est homo.
Praeterea, quaecumque sunt unum secundum suppositum, unum de altero praedicatur.
Sed idem est suppositum Dei et hominis, ut dictum est supra. Ergo
Deus est homo.
Solutio
Respondeo dicendum, quod haec propositio, «Deus est homo», ab omnibus
conceditur, sed diversimode a diversis. Secundum enim tertiam opinionem est
praedicatio per inhaerentiam, sicut cum dicitur, homo est albus: quia ponit,
quod humana natura accidentaliter advenit divinae: et adhuc est valde impropria
ex duabus partibus. Primo, quia partes humanae naturae vocat hominem,
scilicet corpus et animam; quod improprie dicitur; non enim proprie dicitur
quod partes sunt totum, sed quod totum est ex partibus: unde non proprie potest
dici, quod anima et corpus sint homo. Secundo, quia si etiam proprie hoc diceretur,
tamen cum haec duo secundum hanc opinionem adveniant Filio Dei quasi
habitus, non potest homo proprie praedicari de eo nisi denominative, sicut nec
vestis de homine; sed dicitur homo vestitus. Ita etiam haec opinio dicit, quod
dicitur homo, quia habet hominem, et partes humanae naturae: unde non proprie
diceretur homo, sed humanatus, sicut homo vestitus non vestis dicitur.
Unde est contra veritatem sacrae Scripturae, et symboli, quae Deum hominem
factum dicit; et propter hoc est haeretica.
|
|