Cumque per provincias sunt inquisitores,
Malos beneficant, dampnant meliores,
Et qui cibos praeparant eis latiores
Nunc inter ceteros [sunt] laude digniores.
Nec solum ecclesias gravant haec dicendo
Sed parochialia jura minuendo,
Propter quod sunt clerici facti non solvendo
Ista privilegia sunt eis indulta
A papa Gregorio, quibus est suffulta
Eorum praesumptio superba et stulta,
Et parrochialia jura sunt sepulta.
Mutatur Ecclesia a statu priore
Per haec privilegia in deteriore
Plorant suo canones carere vigore,
Plorant suo clerici privari honore.
Eis dantur omnia, nec deest revera
Quod mensura, numerus capit [et] statera;
Seculares clerici sunt quasi chimera.
Sic respondet hospiti suo mus in pera.
Crevit inter ordines fratrum zizania
Qua Rachel inficitur, fatigatur Lya;
Propter ipsos deserunt omnes loca pia
Et dimittunt pauperos jejunos in via.
|
|