Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 172


Si per fortitudinem membrorum, dixerunt antiqui, quod tunc fortior esset danda medicina, quod mihi non placet, sed plerumque contingit, quod oblatis duabus medicinis nullatenus solvuntur, sed fortius torquentur et maiora pericula instant. Quare tutius esset, si nihil iterato fuisset oblatum sed tempus exspectaretur aliud ad purgandum; nec his, qui sanas habent carnes, nisi ex causa multum necessaria, sint offerenda medicamina solutiva, sed est regendus pauco cibo et potu cum multa cautela usque ad diem tertium decimum actualiter feniculum sumendo, sicut solemus facere iis, qui non plenarie purgantur, donec omnino mundificentur medicina. Ex frigiditate stomachi [111vb] contingit saepe, quod medicina non dissolvitur in stomacho nec complet operationem suam usque ad duos dies, quare fortius solvuntur in die tertia quam in prima, et ideo manibus calidis cum oleo laurino vel nardino, unguento aureo, agrippa et similibus stomachus in stupa vel ad ignem vel ad solem fortiter est inunguendus, et lateres calidi sunt superponendi vel filtrum madefactum in aqua decoctionis feniculi, anisi, pulegii, origani, calamenti et similium, quanto calidius poterit tolerari.
Et generaliter hic et in omni laboriosa purgatione succurre, ut determinatum est supra in capitulo <de cautela eius>, qui purgatur. Et cum <vis> dare elleborum, move corpus et cave somnum, nam per somnum sistitur omnis purgatio (nisi sudor sit a motu moderate, ne sudor fiat), quia exinde constipatio sequeretur. Sequitur de amaritudine oris, quae quandoque contingit ex amaritudine medicinae linguam inficientis, et tunc est dulcoranda, ut supra docui, et os acetosis colluendum vel insipidis, et pontica vel stiptica masticanda sunt. Quandoque fit ex vomitu materiei et humoribus secum mixtis vel fumis ab ore <stomachi> solutis, et tunc sufficit lavare os cum praedictis vel traicere salivam alicuius electuarii saporiti, ut diarrhodon, zuccarum violatum, diacameron vel diamargariton et similia, et generaliter valent, quae hic de siti dicta sunt superius. Vertigo fit ex multitudine ventositatis in capite et fumositate materiae, quae admixta spiritui visibili turbant ipsum et faciunt girari, unde res exteriores immobiles sub motu girativo apprehendentur: hos debes ponere in loco obscuro et ligare caput cum peplo et salivam feniculi masticati oculis immittere, et cessabit statim.
Tremor membrorum fit quandoque ex immoderata evacuatione deficientibus spiritibus et humoribus, et cura est cura spasmi de inanitione; aliquando ex timore, quia tactus est infirmus, et tunc sta secum et secura eum ab omni timore ardua promittendo et quae plus placere solent; aliquando ex multitudine superfluitatum [112ra] aggravantium membra, et

Torna all'inizio