Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 355

Tomus I


Numquid notum non fecimus vobis?
quod non solum viri, sed etiam dominae
castri iis diebus et noctibus non quiescunt
insultibus et impugnationibus hostium
lacessitae? Verum, quanquam ad invocandum
vestrum auxilium et succursum, multas
vacuas preces effuderimus et fundamus:
ad nostram tamen excusationem, vos adhuc
vice ista ex Imperiali parte instantissime requirimus,
sub fide et sacramento, quo Imperiali
coronae tenemini, quatenus visis literis dictum
dominum Comitem adeatis, omnimode
inducentes eundem, ut nulla mora protracta,
nec alio consilio postulato, ad nostrum succursum
vestris et aliis, ac suis viribus se accingat:
et ne ad tantum opprobrium pereamus, statim
post intellectum tenorem praesentium, signa
moveri, et gentem faciat consequenter, ut hodie
ante castrum Imperiales Alas videamus:
scituri, quod si secus Comes et vos duxeritis
faciendum, nos Dei et hominum testimonium
invocamus, quod in nobis culpa
non est, sed vestra desidia et negligentia,
Imperialis diadematis honor perit, quia nos
ultra non possumus, novit Deus.

Torna all'inizio