Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 458


Sic iubet auctor,
Qui bene iuncta
Longat et artat
Tempora cuncta.”

Ergo magistra
Sit tibi vita
Preteritorum,
Rex bone, regum
Gemma priorum.

Nos rege, serva
Phylosophando
Et miserorum
Dampna levando.

In quibus unus
Nomine Benzo
Te petit, o rex,
Poplite flexo,
Ut sua curans
Vulnera tangas
Atque luporum
Guttura frangas.

Sic faciendo
Ibis ad illum,
Qui pie nutrit
Quemque pusillum.

CAP. III.


DIVO HEINRICO CESARI AUGUSTO.


DEO NOSTRO demus omnes honorem et gloriam,
Qui HEINRICO, regi magno, contulit victoriam
Atque sibi adversantes convertit in scoriam.

Torna all'inizio