Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 307


celeri festinantia devote suspirans. Sed,
quia non sunt in homine viae ejus, immo Deus
tantum, qui moderatur vota, et dirigit gressus
humanos, dictus dominus Gregorius apud civitatem
aretinam squallore itineris fatigatus adveniens,
moleque propterea tandem morbi febrilis
arreptus, viam omnis carnis ingreditur, nomenque
sanctitatis apud homines indelebile promeretur.
Huic autem celeri provisione substituitur in
honore dominus frater Petrus de Burgundia episcopus
ostiensis, qui, mutato Petri vocabulo,
cujus adeo plenitudinem potestatis assumserat,
Innocentius V voluit nominari. Hic, volens episcopatum
suum visitationis debitae praesentia
honorare, sedique propriae reverenter et devote
sua visitatione deferre, abjecta mora, Romam itinere
continuato se dirigit. Tempore autem domini
Innocentii V, rex Karolus regnum hierosolymitanum
ex concessione cujusdam domicellae,
quae filia J. quondam regis Hierusalem dicebatur
et heres, sive pretio, sive amore, aut permutatione,
seu compensatione alicujus excambii est
adeptus, regemque se Hierusalem et Siciliae postmodum
titulavit. Infra sex autem menses dominus
Innocentius apud lateranense palatium Romae
fatalibus devictus viribus, diffinitiva mortis
sententia resignato vitae chirographo, cessit
mundo.
Cap. VI
Post multas cardinalium contentiones, Adrianus V
pontifex denique legitur; cui breviter mortuo Johannes
XXI succedit.
Cum praedictus dominus Gregorius papa bonae
memoriae attendens gravia dictae sedis dispendia,
et probrosam infamiam, quae propter
vacationem diutinam sedis ejusdem, quam vota
contraria cardinalium et in electione summi
pontificis omnino divisa trahebant, universali
proveniebat ecclesiae, quamdam constitutionem
contra cardinalium duritiem edidisset, per quam
rectoribus civitatum et locorum, in quorum districtibus
summum pontificem obire contingeret,
reducendi cardinales ipsos sub unius clausurae
conclavi, et eos certo modo ad electionem celerem
compescendi, plenam ex rationibus tradiderat
potestatem, rex praedictus, qui erat tunc Urbis
senator ad vitam, cardinales praedictos in palatio
lateranensi praedicto adeo coartavit, quod,
contra voluntatem et repugnantiam majoris et
sanioris partis collegii, obturatis quibuslibet foraminibus,
muratisque fenestris altissimis, per
quas solum animal pennatum, apertis remanentibus,
ingredi poterat ad conclusos, multa et dura
fecit personaliter instans coërctionis et coactionis
operibus, per quae nonnullos ex ipsis cardinalibus
provocavit, et suspectum eis reddidit et pariter
odiosum. Credensque per coërctionem hujusmodi
habere summum pontificem forsitan sicut
vellet, non incedens per viam regiam, sinistram

Torna all'inizio