Hic Matilda potens eterni filia regis,
Iustitiae custos et famulans fidei,
Ut solet, infestos convincit et insidiosos
Et sic clamorem comprimit et loquitur:
«Patres et domini, decernite, quid statuatis;
Horum sevitiam nemo referre potest.
Ecce patrem vexant, quia vitam praedicat illis,
Contra sacrilegos sacra statuta date.
Non agitur de morte mea vel de minuendo
Iure potestatis: corruit ipsa fides!
Horum spurcitiis et fraudibus et feritate
Iustitiae cultus et sacer ordo perit.
Hic Catilina suos acuit mucrone furores,
Etsi clam celat, unde latenter agat.
Si poterit, si non fuerit praeventus, in ygnes
Hanc sedem penitus et sacra cuncta dabit.
Quem tamen aspicitis et vos patienter habetis,
Sed tacet, ut noceat, et latet, ut feriat.
Hunc sequitur venenosa cohors armata venenis
Inmedicabilibus, quam docet atque regit.
Audistis hominem de iusto, de bonitate,
Non iam de suma religione loqui.
Non sum docta satis, non novi iura sacrasve
Leges, sed teneo iustitiam fidei,
Pro qua longa mihi lis est adversus iniquos.
Et quibus est hodium religionis: eos
Et vos debetis compescere, sed timor obstat.
Ingenuos fortes subdere iudicio.
Ille timor meus est, meus est labor et mea cura:
Ad me postremo tota querela redit».
Sic ait et cunctos fecit sermone stupentes
Femina non modicis tanta minata viris.
Papa manu exortum premit et clamore tumultum
Et tandem breviter sic ait et graviter:
«Scripta patrum solvi valde temeraria res est:
Hoc ipsum Lucae diximus et dedimus
Preceptum fieri, quod eorum scripta videntur
Velle, nec ulterius haec agitanda fore.
Iungitur ad nostrum contemptum iniuria fratris
Et contra Dominum verbera pontificis,
Quae, si nondum dicit, manifeste novimus, atque
Insidias, quas non composuisse negant.
Conspiratores damnat Fabyanus, ut illos
In servos habeat curia perpetuo.
Quid facimus? Quid consulitis? Parere recusant,
Coniurant in eum, qui fovet et peperit.
Hic pietatis opus omni vacat a pietate:
Et nisi dampnantur, intereunt alii».
Tum circumstantis surgit censura coronae,
Et servos fieri consonat atque petit:
«Curia crudeles habeat vivantque cruori,
Et cruor illorum in capud extet eis.
Qui patres lacerant, Fabyani lege notentur,
Conspiratores curia possideat.
Iudae consimiles habeantur seditiosi,
Gregorio longus et specialis honor».
Hoc ubi ter dictum, servos comitissa patenter
Nominat et iuri mancipat inde suo.
Ergo confusi redeunt nec iam insidiantur,
Sed manifesta bonis omnibus arma parant.
Anselmo, papae maledicunt et comitissae,
Et quaqua possunt, agmina conficiunt.
O Sathanae fraudes! O circumventio longa!
O lumen cecum cordis et ingenium!
Quid iuvat in celum quasi turres edificare?
Et Babylon cecidit et decor eius obit.
Sola Dei virtus superest, patientia cuius
Vos male multa docet et patiendo nocet.
In cassum furitis, quantum sinit ille, potestis,
Et sub iudicio iam tenet et laqueo.
O si sciretis, quia, quos aliquando nocetis,
In caeli solio clarificatis eos!
Cui Sathanas vivit, cui dimicat atque superbit,
Illi deservit quaelibet impietas.
Si Sathanas scisset, Iudae non consuluisset,
Ergo pio vivit impius atque furit.
Sed novit Dominus, qui sunt veraciter eius,
Atque potest hamo Leviatan capere.
Armilla fecit illi sub fauce foramen,
Ut, quociens libeat, quem velit, eripiat.
Eripuit Petrum de fauce voraginis huius,
Et qui percusso delituere pio.
Iudas erubuit et nec sibi latro pepercit;
Sic se persequitur impius omnis homo.
Hoc quoque de numero. Christus sibi consociavit,
Quos Satanas longum tempus in hore tulit.
De quibus hic, quoniam series ita poscit, agendum est,
Atque necesse patent multa tacenda loqui.
Sed rideant cum laetitia vultuque quieto
Et non se laesos ac racione putent.
Sic euangelium recitat discrimina Petri,
Et Petri laus est hoc quoque, quod cecidit;
Sic et Iohannes dimissa syndone fugit,
Et fugisse suo se tamen hore refert;
Et peccatricis Mariae probra leguntur,
Seque meretricem non dolet ipsa legi;
Sic quoque Matheus, qualis fuit antea, dictat,
Et Paulus scribit ipse pudenda sua.
Sancti Genesii locus est famosus, agendis
Aptus colloquiis hospitioque bonus.
Hic, quia Lucana non multum distat ab urbe,
Conveniunt fratres precipiente patre.
Presidet Albanus pro sumo presule Petrus,
Clarus homo vita, moribus atque fide
Contemptorque sui, quem non potuere voraces
Flammae nubiferis exsuperare globis;
Qui potuit pedibus illesis ire per ygnes
Et roris ventum fecit habere rogum.
Quis creda? Fuit iste rogus non segnior illo,
Qui tres innocuos non nocuit pueros.
Hic iterum Symon, Florentia tota cocurrit
Cernere, succensus ibat in astra rogus.
Petrus erat mirans carbonum culmina calcans,
Cum magis arderet Symon in ygne suo.
Nunc quoque cum sciret cum Symone rursus agendum,
Non paucos sociat, cum quibus id faciat.
Multa diu tractans tandem diiudicat illos,
Ut discant melius tradere demonio.
Privantur sacris conventibus, ut nichil illis
Sit commune bonis fratribus atque locis.
Dampnati strident et caecis ygnibus ardent
Et preiudicium, quod meruere, vocant.
Ergo Petrus, quo non his ausibus aptior alter,
Et locuplete satus atque potente domo,
Signifer eligitur istius sedicionis
Ac primum socios convocat in latebris.
Hic illos format et tanquam sanguine potat,
Divitias spondet omnibus et spolia.
«Si dolor est», inquit, «si vel pudor aut timor ullus,
Expergiscimini post mala tanta, viri.
Dum patimur, dum iudiciis confidimus, omnem
Perdidimus nobis spem quoque consilii.
Ergo sati lucente loco claroque parente
Iam sub servili conditione sumus.
Et dubitamus adhuc illos offendere, qui nos
E tam sublimi deposuere gradu?
Quamvis, quae possit digne vindicta referri,
Iam non invenias, si mala cuncta feras.
Eripias vitam, munus est quia durior omni
Mors est insolitum vertice ferre iugum.
Ergo minora; puta, quae feceris, omnia longe
Et tam probroso non satis aequa malo.
Adde, quod ecclesiae clausere limina nobis
Et vitam pariter eripuere Deum.
Ecce duo quae dampna queunt bis acquiparari,
Quando libertas et Deus eripitur?
Sed de claudendo celorum limine nobis
Ipse Deus videat, qui regit atque creat.
Et nos scripturam satis assignanter habemus,
Ut, quicumque ligat, cum ratione liget.
Sic etiam regem nostrumque suumque ligarunt,
Et multos simili crimine pontifices.
Set numquid regem potuerunt illaqueare?
Ergo quem pudeat hoc patiente pati?
Ille tamen satis egregie sua vincula solvit
Et sibi de tanto crimine consuluit.
Iamque venit papamque novum deducit in Urbem,
Quem sibi praefecit traditione patrum.
Ergo cum veniet, per eum gravis ultio fiet,
Et subvertet eos, qui nocuere sibi.
Et nunc quid facimus? Ad regem conveniamus,
Subdamur regi pontificique novo.
Papa novus nobis leges et sacra novabit,
Hildebrandus eat monacus et pereat.
Hunc quoque, qui nobis celestia regna negavit,
Pellamus nostra prorsus ab ecclesia.
Pellamus patria, pellamus sedibus istis
Et longe profugum reiciamus eum.
Qui mihi crediderit et me ductore fruetur,
Inclitus et dives et metuendus erit.
Luca potest Tuscos in litem sollicitare,
Luca potest Romam perdere Marte suo».
Haec ita privatis conventibus, at populosa.
Conveniente manu saepius ista refert:
«Cives et socii - nec enim mihi vindico rerum
Summam, sed doleo plurima, quae video -
Cernitis, in quanto rerum discrimine sitis;
Cernitis et tempus, quod dedit ipse Deus.
Laudis amor plerosque facit turbare quieta,
Laudis amor reges ad fera bella trahit.
Multos armavit paupertas, copia multos,
Sola etiam gladios pluribus ira dedit.
Iustior illa tamen causa est et honestior omni,
Quando libertas eripitur populis.
Denique quando potest libertas sola perire?
Numquid non pereunt omnia, quando perit?
Non reminiscimini veterum fortasse malorum,
Cum pater istius omnia vestra tulit?
Semirutae turres et menia dilapidata
In longum vobis haec mala scire dabunt.
Scilicet haec curat de cultu pontificali
Et pro Romana dimicat aecclesia.
Set regem insequitur et diro sanguine matris
Fervet et antiquo sevit adhuc odio.
Praeterea viduum metuitque fugitque maritum,
Sed non iudicium pontificale timet.
Regem formidat, quia convenit ille marito
Et parat exemplum non violare thorum,
Quem si non fuerit victoria laeta secuta,
Quas vobis strages saeva leena dabit?
Maiores nostri pro libertate tuenda
Oppressere duces et sine rege suos.
Nunc mihi rex pugnat et totis militat armis
Et fert Teutonicas in mea bella manus.
Iam veteres acuit gladios mea Tuscia, Roma
Iam trepidat, iam se dividit et latitat»
Conspirant comites, quos femina durius egit,
Et iam femineum deposuere iugum.
Hi tibi, Luca, suo reparabunt Marte decorem,
Quam norunt Tuscis urbibus esse capud.
Quis credat populum Lucensem posse moveri?
Quis credat tali posse carere patre?
Quem modo quaerebant cum fletibus et sitiebant
Dulciter, expellunt turpiter et feriunt.
Et que cum palmis et floribus et puerili
Cum psalmodia gratificata fuit
Turba prius Domino venienti, mox petit illum
Ad mortem, Barabam postulat ad veniam.
Ille memor Christy sine murmure talia passi
Sustinet insanos et sine felle fovet.
Post illos plorat, Dominum cum fletibus orat,
Ut tam grande malum non sit ad interitum.
Se conculcari, se dure dilacerari
Gaudet et in Christy vulneribus numerat.
«O me felicem», clamat, «cui contigit esse
Consimilem probris vulneribusque tuis,
Ihesu, sed miserum pro perditione meorum,
Quos video morti pabula longa dari!
Si me gentiles ad mortem persequerentur,
Si cruce torquerent longius hanc animam,
Quid nisi gauderem, quoniam mea lucra viderem;
Nunc autem video, quod gravat, et doleo,
Deque mea vita semperque virente corona
Mors oritur multis atque gehenna meis,
Quae mihi, Christe, potest haec gloria tanta videri,
Cum mihi tolluntur, quos tibi parturii?
Aspicio Moysen populi discrimina flentem
Et librum vitae non sibi iam cupere,
Si populo facili, populo male turificanti
Non fieres clemens et tua castra regens;
Et mihi cara potest sedes cum patribus esse,
Cum rapiat caros mors sine fine meos?
Cum David populum sub percussore videret,
Obtulit ad penam seque domumque suam.
Absalona suum fugiens tamen omnibus orans
Comendabat eum; mox, ubi terribili
Sensit obisse modo, velat capud, aëra replet
Quaestibus et rogitat pro misero ipse mori.
Tu quoque cum Iudae sentires perditionem,
Non sine tristicia passus es aut gemitu.
Quod si fecisset, qui non ita proximus esset,
Deplorandus erat, sed tibi non adeo.
Ille tibi carus et in esca consociatus,
Quo magis erravit, durius interiit.
Exemplumque bonum, doctor bone, proposuisti,
Ut, qui plus peccant, plus doleamus eos.
O quis det capiti maesto fontem lacrimarum,
Ut plangam populi tristia fata mei!
Qui se felicem putat et florere decenter
Et sordet maculis et facet in foveis,
Non cernit laqueos, non aspicit insidiantes
Et credit vanis, non veniet gladius.
«Quis valet hanc urbem disperdere? Sic sedeamus,
Ut libet, in variis potibus atque cibis».
Sic et Iherusalem presencia sola videbat
Atque repentino corruit interitu.
At tu lugebas, quia mox venture videbas
Et mortis laqueos, quos erat intus habens;
In quibus exultant, qui conturbantur et errant
Et lacerant animas impietate suas.
Et tanquam frenesi correptus ridet agitque
Forcius et pugnat et furit in medicos,
Non minus aut aliter capitis turbata furore
Haec mea Luca patrem nescia persequitur.
Ipsa sacerdotum manus et minus ordo profanis
Insurgunt odiis, et similes Cayphae
Cum Iuda faciunt, cum Iuda consiliantur,
Ut noctu capiant atque dolo teneant.
Hos ego non plangam se primo diripientes
Et mox venturos in graviora mala?
Ihesu, parce, praecor; cognosce peculia, Christe,
Que comisisti multiplicanda mihi.
Hac ergo causa requies monasterialis
Eripitur populi fata videre mei!
Quem si captivum traherent, trans equora gentes
Paulino similis subcomitarer eos.
Saevior est hostis et durior ista catena,
Quam qui portat homo, liber habire putat,
Et sequitur funem spontaneus ad laberintum,
De quo non valeat iam revocare pedem.
Si tamen hoc iustum fieri decernis, ut illos,
Quos nosti, facias lucidius sapere,
Utque per errores fiant et nobiliores
Et magis accepti, fiat et opprobrium,
Sustineam; paucos serva, quos religiosos
Atque pios nosti, quos minus, edifica.
Quos contra, poteris, cum videris esse salubre,
Et revocare, pater, et sociare gregi».
Sic ait; et paucis comitantibus exit ab urbe
Et gaudens longum sustinet exilium.
Tune dolenda tibi sacrum diadema tulisti
Et decus et sceptrum nobile, Luca, tuum?
Cum fugit Anselmus, perdis decus imperiale
Et nomen perdis nec capud urbis habes.
Erige paulisper oculos auresque per orbem,
Ut videas, qualis quamque pudenda iaces.
Non ita, si caelum nolit tibi currere solem,
Sicut in auctoris tradicione fuit;
Plus aliquit pateris, sine cordis lumine vivis,
Si tamen et vivis subdita demoniis.
Ille tamen lucet, quia lux tenebrescere nescit,
Et velut in coelo nobiliore sedet.
Invenit, quae digna foret pastore fideli,
Quem tibi subripuit Christus eique dedit -
Sic auferetur ei, qui nescit habere talentum,
Et qui non illum multiplicare studet -
Invenit fortem mulierem, gloria cuius,
Scitur ab eoo vesperis usque latus.
Ergo quid egisti, dum patrem perdere quaeris?
Perdis eum pocius, quem relevare cupis.
Nunc illi iunctus, cum qua desiderat esse,
Perdere vexillum perdicionis habet.
|
1705
1710
1715
1720
1725
1730
1735
1740
1745
1750
1755
1760
1765
1770
1775
1780
1785
1790
1795
1800
1805
1810
1815
1820
1825
1830
1835
1840
1845
1850
1855
1860
1865
1870
1875
1880
1885
1890
1895
1900
1905
1910
1915
1920
1925
1930
1935
1940
1945
1950
1955
1960
1965
1970
1975
1980
1985
1990
1995
2000
2005
2010
2015
2020
2025
|