Quot, et quae opera debent continere leges, quae
a regibus, et principibus sunt condendae.
Cap. XXVIII.
Ostendimus in praecedentibus capitulis, quales debent
esse leges condendae a regibus et principibus quia
debent esse iustae vires, et convenientes populo imponuntur
leges. Volumus autem in hoc capitulo declarare,
qui sunt effectus legum, et quae et quot opera debent
continere huiusmodi leges. Dicuntur autem quinque esse
effectus legum, vel quinque esse opera legalia. videlicet
praecipere, permittere, prohibere, praemiare, et punire.
Sunt enim leges (ut supra dicebatur) quaedam regulae
actionum nostrarum: sicut enim medicina per dietam,
et potionem et per alia quae in ea traduntur, vult regulare
et aequare humanos humores: sic scientia politica
quae est de regimine regni et civitatis, per leges et per
alia quae ibi docentur vult aequare et regulare actiones
humanas, ut cives iuste vivant, et debite se habeant.
Circa actiones autem humanas duplex cura esse potest:
una cum opera sunt futura, priusquam sint effectui mancipata:
alia vero opera cum iam sunt in esse producta.
utroque modo debet esse cura conditionibus legum de
humanis actibus. Inde est ergo quod aliqui effectus legum
sumuntur respectu operum fiendorum. aliqui vero
respectu operum iam factorum. Respectu fiendorum
quidem tria postumos attribuire legibus videlicet praecipere,
permittere, et prohibere. Respectu fictorum vero
duo legibus attribuimus, videlicet punire, praemiare. Nam
actiones humana (ut communiter positur) in triplici differentia
existunt: nam quaedam sunt bonae et virtuosae, et
quaedam malae et vitiosae: quaedam vero mediae, ut illae
quae de se sunt quodammodo indifferentes. Multa enim sunt
|
|