more commoniti, tenebrosi diaboli
relictis insidiis, noluerint agnoscere Deum
lucis, sed in erroris concepta instantia perseverent,
praesentis nostrae legis edicto damnatos
mortem pati Patarenos, aliosque haereticos
quocunque nomine censeantur, decernimus,
quod adfectant ut vivi in conspectu hominum
comburantur, flammarum commissi judicio, ut
animarum incendia patiantur: nec dolemus,
quod in hoc satisfacimus ipsorum voluntati, ex
quo poenam solummodo, nec fructum alium
consequuntur erroris, apud nos pro talibus nemo
intervenire praesumit. Quod si qui fecerint,
in ipsum nostrae indignationis aculeos,
non immerito convertemus. Datum
etc.
Cap. XXVII.
Item alia super eodem.
Fridericus etc. Patarenorum complice et
receptatores, seu quocunque modo fautores,
qui ut alios a poena possint eximere,
de se velut improvidi non formidant, publicatis
omnibus bonis eorum relegandos in perpetuum
esse censemus, et ipsorum filii ad honores
aliquos nullatenus admittantur: si tamen
aliquis fautorum. hujusmodi detexerit aliquem
Patarenum, cujus perfidia manifeste
probatur et liquet, in fidei praemium
|
|