poterant vivebant. Preceptum quoque optinuit a domino Ottone 
imperatore tercio de omnibus possessionibus monasterii huius. 
diversa quoque libella contulit de diversis rebus diversis hominibus, 
pro restauracione predicti monasterii, ita. 
DE MARSI, BALVA, ET ALIZE. 
IN Dei nomine. Scriptum precarie. Dum ab omnibus non est 
cognitus, set a pluribus esse videtur, et est manifesta causa, qualiter 
quidem nos Aczo, filius quondam Leoni; ei Dodo, filius quondam 
Lioduni; et Albertu, et Berardus germani, filii quondam Adelberti, 
abitatori sumus nos suprascripti in territorio Marsicano, in 
locus ubi Apinianici vocatur, quomodo abuimus peticionem nostram 
a te donino Iohannes, venerabilis abbas ex monasterio beati Sancti 
Vincencii qui situm est in partibus Beneventano supra fluvio Vulturno, 
ubi nunc presenti tempore regimen tenere videtur. unde tu domno 
Iohannes * * * venerabilis abbas, per consensu de primatis et ordinatis 
monachis de predicto vestro monasterio, peticionem nostram 
noluisti denegare, set libenti animo et propria tua bona voluntate 
dedisti nobis, et usque in completi viginti et novem annis, 
quia dedimus nos in conveniencia tibi Iohanni venerabili abbas, 
a pars predicti vestri monasterii, de mobilia nostra iusto valientes
  |  
  |