: Historia ducum Venetorum

12


[7.] Post hunc itaque Petrus Polanus, vir strenuus et sapiens ad ducatus
provehitur dignitatem. Qui Venetos sapienter gubernans et regens,
cum omnibus habuit pacem. Fuit autem vir curialis et largus
duosque magni nominis filios habuit; alter quorum Wido comes,
alius vero Naymerius comes vocabatur.
Tempore enim quo ipse ducatum gubernabat Venecie, Manuel, prefati
Caloiohannis imperatoris filius, imperii Constantinopolitani obtinuit
dignitatem. Nam et Rogerius, primus rex Siculus, Sicilie regnum
in diebus illis regebat. Is quidem Rogerius rex, cum predictum Manuelem
imperatorem et Grecos admodum haberet exosos, Romaniam
sepius offendebat. Qui eciam magnum fecit exercitum navium et militum
et veniens fortissimum Curfu castrum viriliter cepit posuitque
ibi fortissimos viros ad castrum illud suo nomini semper servandum
et recedens inde, Nigropum invasit et Stivis occupavit civitatem et
Corinthum eamque auro et rebus omnibus expolians, ad propria rediit.
[8.] Quod comperiens imperator et Venetorum auxilium oportunissimum
suo imperio reputans, suos ad ducem nuncios protinus misit,
rogans obnixius et instancius petens, ut consueta benignitate dux et
Veneti suum Romanie preberent auxilium. Dux vero, legatione imperatoris
suscepta, mox ad ipsius peticionem copiosum paravit exercitum,
mandans protinus Venetis, qui causa negociationis in Romania
fuerant, ut et ipsi inde ad Venetorum exercitum quamtocius properarent.
Porro rex predictus anno eodem exercitum paraverat et ad
offendendam Romaniam eum miserat. Cum itaque exercitus Venetorum
paratus fuisset iamque propositum cepisset iter, dux quoque, qui
ad petitionem imperatoris cum ipso erat iturus, iam usque Caprulas
venisset, gravi pressus corporis languore, post paucos dies concessit
nature. Cuius corpus in Venecia reductum apud Sanctum Cyprianum
cum patribus in pace positum fuit.

Torna all'inizio