Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 244


et rethahere se ad actibus prudentiae, et ab operibus
civilibus, indecens est eos plures habere coniuges.
Tamen tanto hoc indecens est magis regibus, et principibus,
quanto plus in eis vigere debet prudentia et intellectus,
et quanto plus vacare debent et magis esse soliciti
circa opera civilia, et circa salutem regni, quam aliqui
aliorum. Ne ergo per nimiam operam venereorum nimis
retrahantur ab huiusmodi cura, indecens est eos plures
habere uxores. Secunda via sumitur ex parte ipsius
uxoris. Nam sicut ex parte viri indecens est uxorum pluralitas,
ne propter nimiam operam venereorum vir a cura
debita retrahantur: si hoc indecens est parte uxoris, ne
uxor a suo coniuge non debite diligatur. Nam inter uxorem
et virum debet esse amor magnus, quia inter eos
(ut probatur 8. Ethicorum) est amicitia excellens et naturlais.
Sed cum excellens amor non possit esse ad plures,
ut vult Philosophus 9. Ethicor. indecens est quoscunque
cives plures habere uxores: quia eas non tanta amicitia
diligerent, quanta inter coniuges esse debet. maxime
tamen hoc indecens est regibus, et principibus: quia,
ne indebite utantur venereis, inter eos et suas coniuges
maxime reservari debet amor debitus coniugalis. Tertia
via ad investigandum hoc idem, sumitur ex nutritione
filiorum. Nam cum coniugium sit quid naturale: quomodo
debito modo fieri debeat maxime investigari potest
per ea quae in aliis animalibus conspicimus. Videmus
autem (ut communiter alii doctores tradunt) quod
in aliquibus animalibus sola foemella sufficit ad nutritionem
filiorum, ut patet in canibus, in gallinis, et in pluribus
aliis animalibus. Quare cum coniunctio maris, et
foeminae in omnibus animalibus ordinetur ad bonum
prolis, in illis animalibus, in quibus sola foemina sufficit
ad nutritionem filiorum, non refert utrum unus masculus
pluribus coniungatur foemellis; nec etiam refert, utrum
durante partu masculus convivat foeminae. Sed in illis,

Torna all'inizio