Salimbene de Adam: Cronica

Pag 481


suo in sterquilinio leprosorum de Mutina. Hic pessimus inimicus
erat contra partem Ecclesie. Unde, cum quadam vice multi capti
essent a rege ex parte Ecclesie in castro Arole, quod est in episcopatu
Regino, et ad suspendendum iudicati fuissent vellentque
confiteri, noluit indutias dare ut confiteri possent, sed dixit eis:
«Non habetis necesse confiteri, quia vos estis sancti, cum sitis
ex parte Ecclesie, et sic statim ibitis in paradisum». Atque sic
isto prohibente sine confessione fuerunt suspensi.
Item veniebat ad domum fratrum Minorum cum aliis malefactoribus
suis, tempore illo quo inter Ecclesiam et rem publicam
guerra valida erat, et congregatis fratribus in capitulo, requirebat
a singulis unde essent; et habebat notarium et faciebat
nomina fratrum scribi et dicebat cuilibet: «Vade tu viam tuam,
et tu vade similiter viam tuam, et de cetero nec in loco nec in
civitate ista audeas apparere». Et sic expulerunt omnes, exceptis
paucis qui locum custodiebant; quibus, quando ibant per civitatem
pro suis necessitatibus mendicando, convitia et maledicta
dicebant, quod litteras falsas portarent et quod proditores imperatoris
existerent; nec fratres Minores nec Predicatores transeuntes
per viam audebant ingredi civitatem Mutine, Regii vel Cremone.
Et si quando aliqui ignorantes aliquo casu ingressi fuissent,
ad palatium communis adducti sub custodia tenebantur
et, pane tribulationis et aqua angustie diebus aliquibus sustentati,
opprobriose de civitatibus fugabantur, expellebantur, tormentabantur
et interdum interficiebantur. Nam in Cremona et in Burgo
Sancti Donini tormentati sunt plures. In Mutina ceperunt fratres
Predicatores qui portabant ferramenta pro hostiis faciendis et
duxerunt ad palatium communis cum opprobrio magno, dicentes
quod stampum portabant ad monetam falsam et reprobam fabricandam.
Nec etiam suis fratribus parcebant, quorum propinqui
ex parte imperii totaliter dicebantur esse et pertinaciter erant,
nec non et ipsi. Nam frater Iacobus de Papia ab eis fuit expulsus
et ignominiose fugatus, et frater Iohannes de Bibiano et frater
Iacobus de Bersello et multi alii. Et, ut breviter dicam, in conventu
Cremone omnes qui erant ex parte Ecclesie licentiati
fuerunt; et ego eram presens, eo anno quo Parma civitas mea,

Torna all'inizio