Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 525


bonum commune differt a perversa et tyrannica in
qua intenditur privatum bonum; oportet enim in legibus
(si recte sint) intendi commune bonum: nam semper
finis est regula omnium nostrorum agibilium. Nam
et vulgo dicitur, si hoc intendimus, et hoc sequi volumus,
oportet hoc agere. Tales ergo debent ese leges, quae
sunt regulae agibilium, quales requirit bonum et finis
intentus: quare cum bonum commune sit divinius quam
bonum privatum, et bonum privatum ordinetur ad ipsum,
oportet tales leges fieri non quales requirit bonum
privatum, sed quales requirit commune bonum, eo quod
hoc habet magis rationem finis, et per consequens secundum
ipsum magis sumendae sunt leges et regulae agibilium.
Immo quia bonum privatum non habet rationem
boni nisi ut ordinatur ad bonum commune; quia turpis
est illa pars, quae discordat a toto, et quae suo non congruit
universo: si in legibus intenditur aliquod bonum proprium,
hoc non debet esse simpliciter et secundum se,
sed prout ordinatur ad bonum commune. Tertio lex
prout comparatur ad populum cui est imponenda, debet
esse compossibilis et competens regioni, et consuetudini,
et moribus illius gentis. Ideo dicitur 4. Politicorum
quod non oportet adaptare politias legibus, sed leges politiae,
quas leges oportet diversas esse secundum diversitatem
politiarum. Volens ergo leges ferre, diligenter debet
attendere, qualis sit populus, cuius ritus et conditionis;
et prout eis viderit expedire, tales debet eis leges imponere.
Viso quales leges reges et principes deceat ponere,
quia condendae sunt leges, quae sunt iustae, utiles et
competens populo, cui imponuntur: de levi patere potest,
quod expedit regno et civitati huiusmodi leges condere.
Nam aliqui sunt de se boni, ita quod amore honesti inclinantur
ut agant opera virtuosa, et desistant agere perverse.
Aliqui vero si ex seipsis, id est, ex habitibus quos habent
in seipsis non sufficienter inclinantur ad bonum,

Torna all'inizio