Ad quintum dicendum, quod tres personae non distinguuntur secundum esse;
immo earum est unum esse, vivere et intelligere, cum esse non nisi ad essentiam
pertineat; et ideo non oporteret quod natura humana a tribus personis assumpta
secundum esse multiplicaretur, sicut multiplicatur in tribus personis humanis,
quarum non est unum esse.
Ad sextum dicendum, quod cum termini substantivi significentur vel consignificentur
pluraliter ex unitate seu pluralitate formae signatae, dicerentur tres
unus homo, si unam humanam naturam assumpsissent, sicut propter unam
naturam divinam dicuntur unus Deus: et sicut dicitur tota Trinitas unus solus
verus Deus, secundum Augustinum, et Baruch 3, 36: «Hic
est Deus, et non aestimabitur alius ab illo»; ita posset dici: Iste solus homo, est
Pater et Filius et Spiritus Sanctus; et tunc iste terminus «homo» supponeret rem
humanae naturae sine distinctione trium personarum, sicut iste terminus
«Deus» supponit in praedictis locutionibus rem naturae divinae indistincte; et
haec est suppositio sua naturalis, et quasi termini communis respectu trium
personarum; suppositio autem qua supponit pro Patre vel Filio, est sibi accidentalis,
et quasi termini discreti.
Ad ea quae in oppositum obiiciuntur, secundum alios potest responderi, quod
ad unitatem naturae sequeretur aliquo modo unitas suppositi secundum eos; et
hoc esse non potest, ut dictum est, in corpore huius articuli.
ARTICULUS 5
Utrum una persona possit assumere duas humanas naturas
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod una persona non possit duas humanas naturas assumere. Natura
enim communis non multiplicatur nisi secundum pluralitatem suppositorum. Sed
una persona est tantum unum suppositum, ut infra, dist. 6, quaest. 1, art. 1, patebit.
Ergo non potest in una persona esse duplex natura eiusdem speciei.
2. Item, si Filius Dei assumeret plures humanas naturas, vocaretur secundum
unam naturam Iesus, et secundum aliam Petrus; inde sic. Supposito Filio Dei,
supponitur Iesus: et eadem ratione, supposito Filio Dei, supponitur Petrus. Ergo
supposito Iesu, supponitur Petrus: ergo haec est vera: Iesus est Petrus. Sed
impossibile est quod duorum hominum unus de alio praedicetur. Ergo Iesus et
Petrus non sunt duo homines. Sed impossibile est duas humanas naturas numero
differentes esse nisi per hoc quod sunt in duobus hominibus. Ergo in Iesu et Petro
non erunt duae humanae naturae, sed una tantum: ergo ad hanc positionem quod
Filius Dei duas humanas naturas assumpserit, sequitur suum contrarium, scilicet
quod sit una tantum natura humana assumpta: ergo positio illa est impossibilis.
|
|