Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 300


Pisana etiam civitas, quae per trigintasex
annos et amplius inobediens, et indevota ecclesiae
romanae perstiterat, et in infidelitatis devio et
coecitatis errore per tempora multa duraverat,
coacta quodammodo, rediit ad ecclesiae unitatem,
ac tandem ecclesiae romanae beneplacitis
se subjiciens, quamdam societatis confoederationem
cum rege praedicto variis pactorum vallatam
foederibus, et solemnibus stipulationibus
compromissam; pacem vero seu treguam cum
Lucensibus, quibus post regis triumphum fortuna
contra Pisanos jam triumphaliter arridere
coeperat, celebravit. Venatore interea sanctae
romanae ecclesiae per saltus et nemora Thusciae
inobedientium vestigia passibus agrestibus
insequente, nonnulli gebellini de diversis partibus
Thusciae, quos delphinus noster imperii mare
famelicis faucibus gulaque hiante discurrens
velut agmina piscium ex diversis vadis in unam
coëuntia massam, fugitivos et pavidos coëgerat
glomerari in castro Podii-Bonizi, tamquam in
vase firmo sua receptacula firmaverunt. Qui cum
propter castri fortitudinem, necnon et propter
Senensium favorem, quibus castrum ipsum vicinum
existit, nidum gebellinitatis ibi componere
studuissent, palliare suae superstitionis errores,
si rex Karolus in Thuscia moraretur, sub temporis
expectatione credebant. Contra hos itaque
sic collectos rex praedictus, ut totius gebellinitatis
finaliter bellantia vasa retunderet, quodque
castrum ipsum fiat ultimum talis generis praecipitium
et vorago, nec fictitiae superstitionis caligo
suis ulterius tenebrescat erroribus, totius partis
guelfae, Lucensium scilicet, Florentinorum
et aliorum de Thuscia nomen ecclesiae profitentium,
exercitum innumerabilem coacervat. Obsidione
sane hujusmodi per sex menses et amplius
continue non sine sumtuosis laboribus perdurante,
cum jam illius castri populus stolidus rerum
victualium penuria premeretur, nec expectaret
aliunde subventum praeter alias sponsiones et pacta,
de pacto quod satis habitatoribus loci, qui
non poterant ulterius se tueri, potuit esse grata
montis illius habitatio, in habitantium poenam
facta est omnino deserta et podium suis civibus
desolativum; fuitque edicto perpetuo stabilitum,
quod in colle illius podii, qui quando mons se
eminentem erigebat in tumulum, tanto in vanum
tumorem supercilii vehebantur, resumere quoquo
modo habitationes in ipso podio, perpetuo non
valerent, sed sub montis collibus et in plano novum
pro se et successoribus suis facerent incolatum.
Igitur rex praedictus gebellinis usquequaque
devictis et dura recipientibus fraena maxillis,
totum Italiae regnum in ecclesiae redegit
imperium, et sedis apostolicae districtioni submisit.

Torna all'inizio