Raimundus Lullus: Ars brevis

Pag 249


11.7. DE QVAESTIONIBVS SEPTIMI SVBIECTI. QVOD EST VEGETATIVA
107. Vtrum uegetatiua agat per speciem suam?
108. Vtrum uegetatiua habeat aliqua, ratione quorum sit
communis et particularis, sicut sensitiua?
109. Vtrum quantitas uegetatiuae sit punctualis aut linealis?
110. Quaeritur: Quid est uegetatiua et quid habet in se ipsa?
111. Per secundam speciem regulae C quaeritur: Vegetatiua ex
quo uiuit et nutritur et crescit, et in quo subiecto est plantata?
112. Quid est mors uegetatiuae? Vade ad subiectum uegetatiuae,
in quo solutiones praedictarum quaestionum sunt implicitae.
11.8. DE QVAESTIONIBVS OCTAVI SVBIECTI.
QVOD EST ELEMENTATIVA
113. Quid est elementatiua?
114. Vtrum elementatiua habeat multas species, sicut sensitiua?
115
Vtrum elementatiua habeat suos correlatiuos?
116. Vtrum flamma candelae elementet lichinum lampadis in se
ipsa, quando ipsum accendit?
117. Vtrum flamma candelae sic accendat lichinum cum aere,
sicut uisus sensat coloratum cum luce?
118. Vtrum elementatiua sit causa longitudinis, latitudinis,
profunditatis et plenitudinis?
119. Vtrum elementatiua sit communis species elementorum?
120. Vtrum elementatiua possit esse in subiecto, elementis
remotis ab illo?
121. Vtrum elementatiua sit finis punctorum, linearum et
figurarum?
122. Vtrum elementatiua sic moueat se naturaliter cum suo
instinctu et appetitu, leuitate, grauitate, caliditate, et huiusmodi,
sicut homo se ipsum artificialiter cum pedibus suis?
123. Vtrum elementatiua possit habere naturam absque correlatiuis
substantialibus?
124. Vtrum in elementatis elementa sint actu?

Torna all'inizio