Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 61


totam Siciliam pro libitu suo ventilandam. Tali tantoque urguente desiderio, anno incarnati
Verbi MLXXIIII, in monte Calataxibet castrum firmavit, quod militibus et reliquis, quae
necessaria erant, muniens, Castrum- Johannis infestissimum redditur.
VIII. - Africani ergo Saraceni, de familia regis Temini, ex eius edicto, navibus paratis,
piratarum more, vela ventis committentes, maritima litora Siciliae et Calabriae insidiatum
vadunt. Sicque, junio mense, in vigilia Sancti Petri, apud Nicotrum de nocte appulsi,
cives incautos et, prae gaudio instantis solemnitatis, vino ex more somnoque gravatos, irruentes
opprimunt, semisomnes alios perimunt, alios capiunt, ipsos etiam pueros cum mulieribus,
omnique suppellectili vehibili praedam navibus inducunt, castrumque totum incendio
concremantes, remige accelerato, in altum recedunt. In crastinum, ripae proprius accedentes,
pueros et imbecilliorem familiam amicis redimere volentibus, pretio accepto, navibus eicientes,
partim exonerantur; reliquos, qui alicuius utilitatis videbantur, adducunt. Sicque vela ventis
committentes, patrios agros, unde venerant, laeti revisum tendunt.
IX. - Anno vero incarnationis Domini MLXXV, quia in praecedenti anno pro libitu
sibi favente apud Nicotrum prospere accurrerat, plus necessario cupidine avaritiae insolentes,
simile sibi evenire frustra rati, navibus ascensis, versus Siciliam fortunam tentatum navigant.
Insulamque circumcurrendo tentantes, tandem apud Mazariam appulsi sunt. Navibus digressi,
urbem, magna vi oppugnantes, irrumpunt; castrum autem, quod infra erat, fortiter impugnantibus,
per octo dies obsident.
Comes vero, per legatum comperto castrum suosque hostibus infestari, clam de nocte,
armata manu castrum ingressus, summo diluculo per portas prorumpens, cum hoste in platea
urbis ante castellum congreditur, fortiterque ex more agendo, victor efficitur, pluribusque
peremptis, reliquos fugientes, extremos quosque usque in mare prosequitur: Mazaria, comitis
strenuitate, ab hostibus eripitur. Gemebundus rumor a paucis qui evaserunt, Africae nuntiatur.
Sicque rotabilis fortuna, homines primo prosperis successibus alludendo, illectos spe
priorum eventuum deceptos risit.
X. - Comes vero, quibusdam necessitatibus se vocantibus, a Sicilia versus Calabriam
digrediens, Hugoni de Gircaea, cui, propter strenuitatem, quam habebat - nam et praeclari
generis a Cenomanensi provincia erat - cum filia sua de priore uxore Cathaniam dederat,
totam Siciliam servandam delegavit, interdicens ne, si Bernarvet, quia vicinius sibi Syracusis
morabatur, aliquem incursum versus se faceret, callidas eius versutias cavens, nusquam urbe
digrediens, hostem persequeretur.

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio