Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 239


saporem tamen venonosum. Scire debes quoniam, si comburemus
te millesies, ad tuum redires elimentum et tue nature
radicem; sicut quedam muricula de qua fuit dictum
quod, cum representata fuisset cuidam potenti de mundo,
vt illa reciperet ipsum in virum, at illa omnes refutabat,
sed semper querens meliorem et potentiorem, donec rediit ad
sui naturam et principium. Dixit rex: Quomodo fuit? Inquit
sturnus:
Fertur quod quidam fuit heremita denotus valde, ita
quod Deus exaudiuit eum in omnibus. Qui cum sederet iuxta
flumen, transiuit super ipsum nisus, portans suis pedibus muriculam
que cecidit ante pedes eius. Quam videns, heremita
misertus est eius, et accipiens illam intendebat eam nutrire,
sed timuit ne abhorreret familiam domus, et propterea orauit
ad Dominum vt ipsam conuerteret in puellam. Quo facto,
duxit ipsam ad domum suam nutriens eam, et nihil significauit
vxori sue quoniam fuerat muricula; sed estimauit vxor
illam esse consanguineam. Et cum creuisset hec puella in nubilem
etatem, cogitauit heremita dicens: Non poterit hec ammodo
esse absque marito qui eam gubernet et in ipsa delectetur.
Et ait heremita puelle: Elige tibi quem volueris in
virum habere qui te custodiat et gubernet, et rediens ego ad
meum officium, studebo in his que mea sunt vt prius. Et dixit
ei puella: [Volo] virum non existentem similem sibi in
potentia et dominio. Ait heremita: Nescio aliquem similem
soli habentem in se tanta dominia et imperia, et orans ad
Deum petam quod desponsare te faciat a solis rectore. Et
mundificatus orauit dicens: O sol claritate et bonitate fulgens,
qui creatus es ad illuminandum creaturas Dei, benigne
et graciose peto vt tradas hanc filiam meam in vxorem tuo
rectori, quoniam petijt mihi sibi dari virum qui omnes in fortitudine

Torna all'inizio