Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 106


Quid est magnificentia, et circa quae habet esse,
et quomodo possumus nos ipsos magnificos
facere. Cap. XIX.

Dicebatur supra, circa sumptus duplicem esse virtutem.
Unam, quae repsicit moderatos sumptus, quam liberalitatem
vocant. Aliam, quae respicit sumptus magnos,
quam magnificentiam nominant. Sed cum magis, et minus
non videantur diversificare speciem, et naturam rerum,
ut vult Philosophus I. Politicorum, non videtur sufficienter
distingui magnificentia a liberalitate per hoc,
quia haec est circa magnos sumptus, illa vero circa mediocres.
Sciendum ergo quod de ratione virtutis est, quod
sit circa bonum, et difficile. quare cum in maioribus sumptibus
reperiatur specialis ratio bonitatis et difficultatis,
quae non reperitur in mediocribus sumptibus, dici potest
magnanimitatem quae est circa magnos sumptus, esse
virtutem aliam a liberalitate, quae est circa mediocres.
Vel possumus dicere, quod sumptus ad duo comparari
possunt. videlicet, ad facultates eius qui facit sumptus, et
ad opera in quae sumptus illi expenduntur. Erit ergo circa
pecuniam duplex virtus. Una, quae aequat dationes, et
expensas facultatibus: et haec est liberalitas. Ideo dicitur
esse liberalitas circa mediocres sumptus, non secundum
se, sed per comparationem ad dantem, et ad facientem
sumptus. Ideo largior multorum posset esse avarus, si illa
multa non aequarentur facultatibus dantis. Dicebatur
enim supra non esse liberalitatem in multitudine datorum.
Liberalis ergo adaequat dationes, et sumptus facultatibus.
Sed magnificus vult proportionare sumptus operibus:
unde et nomen accepit. Ab ipsa enim factione, et
ab ipso opere denominatur magnificentia. Dicitur enim
magnificus, quasi magna faciens. Inde est ergo, quod quia

Torna all'inizio