Accidit, ut sanctus Iuuenalis ex Africa Romam pergeret
presbyter, arte medicus. Et dum ad quamdam matronam
Philadelphiam, quae erat ex genere imperatoris, peruenisset,
fecit eum ingredi in domum suam. Quae Christianitatis
exercebat opuscula, et didicit eum esse uirum sanctum, cepit
exquirere, in qua urbe non esset episcopus. Et dum didicis-
set, quia in Narniensi ciuitate non haberent episcopum, misit
ad eam uiros prudentissimos, qui explorarent, si in ea inueni-
rentur fideles. Et dum repperissent uiros nobiles ac mulie-
res de Anichilorum genere, habito consilio, ut deberent sibi
|
|