pertinencia vel adiacencia sua; et ipsa curte et cella de Baratta, 
cum omnes adiacencia sua, quantum ad ipsa curti pertinentes est 
in Cerule; in Campo de Peltino; in Poteiano; et in Goriano, vel 
ubicumque per singule loca vel vocabula de ipse curti et celle pertinentes 
fuerint mihi in supradicta conveniencia dedisti, cum casis, 
casalanis, terris, vineis, pratis, pascuis, cultum vel incultum, pomis, 
arboribus fructiferis vel infructiferis, baliginis, limitibus aquis, aquarum 
vel decursibus, aquis in montibus et in planis, cartulati vel 
cartulate, cum censis et datis, aldii vel aldiane, cum aldariciis suis, 
colone vel colonicie sue, servis vel ancille, omnia et in omnibus 
quantum a supradicte curti pertinentes est, et censum absolvere debeamus 
ego vel meis heredibus, per unumquemque annum, denarios 
duodecim. Unde pro stabilitate vestra Albertus notarius scribendum 
rogavimus. Ab incarnacione domini sunt anni nungentesimo 
vicesimo sexto, indiccione quartadecima. 
Privilegium quoque optinuit Rambaldus pater venerabilis a sancto 
Stephano papa septimo, iure sacro apostolico, huiusmodi.
  |  
  |