Ignis  Vestae si quando interstinctus esset, virgines verberibus  
adficiebantur a pontifice, quibus mos erat tabulam felicis  
materiae tamdiu terebrare, quousque exceptum ignem  
cribro aeneo virgo in aedem ferret.  
 Ignem  ex domo flaminia efferri non licebat, nisi divinae rei  
gratia.  
 Icadion  nomen saevissimi pyratae.  
 Iracundia  dicta, quod iram iucendat.  
 Italia  dicta, quod magnos italos, hoc est boves, habeat. Vituli  
etenim ab Italis <itali> sunt dicti. Italia ab Italo rege.  
Eadem ab Atye Lydo Atya appellata.  
 Indoles,  incrementum, industria.  
 Indigetes  dii, quorum nomina vulgari non licet.  
 Indeptare,  consequi.  
 Industrium  antiqui dicebant indostruum, quasi qui, quicquid  
ageret, intro strueret et studeret domi.  
 Indictivum funus,  ad quod per praeconem evocabantur.  
 Indepisci,  adsequi, adipisci.  
 Indiges  indigetis facit. Hoc nomine Aeneas ab Ascanio  
appellatus est, cum pugnans cum Mezentio nusquam apparuisset;  
in cuius nomine etiam templum construxit.  
 Inqnilinus,  qui eundem colit focum, vel eiusdem loci cultor.  
 Incilia  fossae, quae in viis fiunt ad deducendam aquam,  
sive derivationes de rivo communi factae.  
 Incitega  machinula, in qua constituebatur in convivio vini  
amphora, de qua subinde deferrentur vina.  
 Incomitiare  significat tale convicium facere, pro quo necesse 
  |  
  |