Salimbene de Adam: Cronica

Pag 531


tam viri quam mulieres, tam parvi quam magni, iuvenes et virgines,
senes cum iunioribus, quoniam talia diceret eis, que nunquam
audiverant, et talia ostenderet eis, que nunquam viderant.
Quid plura? Dicto cicius, congregata est tota civitas Venetorum
ad eum in platea ecclesie Sancti Marci, et audiverunt ab
eo totam historiam suprascriptam. Quam cum recitasset, fecit
venire dominas illas ita dehonestatas et nudas, sicut ille maledictus
Albricus dehonestari fecerat. Hoc ideo fecit cardinalis,
ut magis provocaret Venetos contra illum et magis induceret
ad miserendum istis. Cum autem audivissent Veneti omnem
historiam supradictam et dominas ita nudatas conspexissent, elevata
voce clamaverunt dicentes: «Moriatur, moriatur maledictus
ille et vivus ardeat cum uxore, et tota eius progenies de hoc
seculo extirpetur!». Tunc cardinalis dixit: «Scriptura divina
concordat vobiscum, que taliter homini impio imprecatur, Ecclesiastes
VIII: Non sit bonum impio, nec prolongentur dies eius,
sed sicut umbra transeant qui non timent faciem Dei. Hec est
generatio prava et exasperans, generatio que non direxit cor suum,
nec creditus est cum Deo spiritus eius. Hec est generatio que pro
dentibus gladios habet et commandit molaribus suis, ut comedat
inopes de terra et pauperes ex hominibus. Non sit illi adiutor, nec
sit qui misereatur pupillis eius. Fiant nati eius in interitum, in
generatione una deleatur nomen eius. In memoriam redeat iniquitas
patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non
deleatur. Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria
eorum, pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.
Item Iob XVIII: Memoria illius pereat de terra, et non celebretur
nomen eius in plateis. Expellet eum de luce in tenebras et de orbe
transferet eum. Non erit semen eius neque progenies in populo suo,
nec ulle reliquie in regionibus eius. Deleantur de libro viventium
et cum iustis non scribantur». Tunc clamaverunt omnes dicentes:
«Fiat, fiat!». Post hec, de voluntate totius civitatis, tam virorum
quam mulierum, predicavit crucem contra maledictum
Albricum, et quicumque eam assumeret et iret vel mitteret loco
sui aliquem suis expensis ad destruendum eum, plenariam indulgentiam
omnium peccatorum suorum haberet. Quam, auctoritate

Torna all'inizio